# Opera omnia 208

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS PICI MIRANDVLAE DE SALVTE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/208

Christum aliud secundum carnem esse, aliud secundum spiritum: Iam & in prioribus huius ipsius epistolae partib. designauit, ubi dicit: Qui factus est ex semine Dauid secundum carnem, qui destinatus est filius Dei in uirtu te, secundum spiritum sanctificationis. Et quomodo secundum spiritum filius Dei sit, & secundum carnem filius Dauid, ibi plenius exposuimus pro uiribus. quem ergo ibi secundum spiritum filium Dei dixit, hîc proceden te doctrina, ordine proficientib. utpote auditoribus, Deum qui est super omnia, ipsum esse pronunciat: & miror quomodo quidam legentes quod idem Apostolus in alijs dixit. Vnus Deus pater, ex quo omnia, & unus dominus lesus Christus, per quem omnia, negent filium Dei Deum debere profiteri, ne duos deos profiteri & dicere uideantur: & quid de hoc loco apostoli facient, in quo apertè Christus, Per quem omnia, super omnia Deus esse describitur. Sed non aduertunt qui hoc ita sentiunt, quia sicut dominum Iesum Christum non ita unum esse dominum dixit, ut ex hoc Deus pater dominus non dicatur, ita & Deum patrem non ita dixit esse unum Deum, ut Deus filius non credatur. Vera est enim scriptura quae dicit. Scitote quòd dominus ipse est Deus. Vnus autem uterque est Deus, quia non est aliud filio diuinitatis initium quàm pater, sed ipsius unius paterni fontis, sicut sapientiam dicit purissima est manatio filius, ergo est Christus Deus super omnia quae omnia illa sine dubio, quae & paulo antediximus super principatus, & potestates, & uirtutes, & omne nomen, quod nominatur, non solùm in hoc saeculo, sed etiam in futuro. Qui autem super omnia est, super se neminem habet. non enim post patrem est ipse, sed de patre. hoc idem autem sapien tia Dei, etiam de spiritu sancto intelligi debet. ubi dicitur. Spiritus domini, repleuitorbem terrarum, & hoc quod continet omnia scientiam habet uocis. si ergo filius Dei, super omnia dicitur, & spiritus Sanctus continere omnia memoratur, Deus autem pater est ex quo omnia. & sic euidenter ostenditur, natura trinitatis, & substantia una quae est super omnia. hęc Origenes ad uerbum. & alibi super illud Pauli, Quomodo autem praedia cabunt, nisi mittantur. sic inquit. Sunt enim nonnulli, qui annunciant quidem, & praedicant de Patre & Filio & Spiritu sancto: sed non sincerè non integrè, ut sunt omnes haeretici, qui patrem quidem & filium & spiritum sanctum annunciant, sed non benè neque fideliter annunciant.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
