# Opera omnia 21

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, CAPVT QUINTVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/21

CAPVT QUINTVM. * Eliquum erat ut & signorum quae spectabilia sunt in Zodiaco, & eoRrum quae quanquam inuisa nobis longe tamen efficaciora in coelo sunt Chrystallino mentionem faceret. De his enim nihil hactenus dictum. Hoc igitur sibi uolunt animalia quae & aquae producunt & terra producit, utique illae aquae quae sunt super coelos & terra quae ipsum est firmamentum ut lupra est comprobatum. Signa enim quae in illis solis duob. orbibus uisuntur in speciem animalium, qualia quae apud nos ab Aegyptijs & Indis nota ta sunt, quae potuerunt illi & facilius & rectius quàm nostri deprehendere adiuti ab ipsa soli planitie & coeli serenitate. Alioquin animalium quae hic sunt caduca productio non magis attinet ad haec duo elementa, terram & aquam quam ad reliqua, uidelicet ignem, & aërem, & quoniam aquae dedit appellationem orbi Chrystallino congruenter quae ibi animalia pisces, rursus quae in firmamento quod terram dicit iumenta & bestias uocauit. CAPVT SEXTVM. TActenus de corporea coelorumnatura. Nunc prędita ea anima rationaIli declaraturus allegorice hominis meminit, non utique illius qui est caducus & terreus & quem uidemus, sed à quo (ut inquit Plotinus) is regitur ho mo qui uidetur. Ille ipse animus est rationalis, quem ex eisdem elementis, & in ea dem patera, ex quib. & coeli animam cum Timaeus constituat, non incongrue quae dicuntur de /ominis animo ad coeli etiam animum transferuntur. Adstipu lantur nostrae expositioni literae sacrae, in quib. saepe angelica omnis natu ra & rationalis per hominem designatur. Frequentissimum hoc in prophetis de bonis angelis, & de malo etiam daemone, qui nihil natura differt ab illis, scriptum est in Euangelio: Inimicus homo haec fecit. Adiecit igitur Deus coelesti machinae uiuam substantiam & rationalem participem intellectus: Ideoque ad imaginem & similitudinem suam hanc noluit praeesse, de quibus paulo ante diximus animantibus, id est, sydereis omnibus signis & Plane tis, quę illius ita nutu uersantur, ita dicto obediunt, ut nulla mora, nulla sit contumacia: Quod brutis elementorum corporib. non pariter accidit. Neque temere aliud inuenies in quo magis desudent Peripatetici, quam ut probent nihil reluctari coeleste corpus suo motori, quemadmodum nostra nobis corpora reluctantur. Quare neque illis ut nobis ex perpetuo motu, aut tędium, aut difficultas, aut fatigatio, hoc est imperium, quod tetigit Moses coelestis hominis in animalia. Non item uacat mysterio quòd illum hominem marem & foeminam creauit. Est enim haec praerogatiua animorum coelestium, ut simul utrunque obeant munus & contemplandi & regendi corpora, neque aut hoc illi, aut huic illud obstrepat, impedimentóue esse possit. Vsurpatum autem maximè à ueteribus, quod in orphicis etiam hymnis obseruamus, duas has uires ineadem substantia, quarum altera contemplatur, altera pręest corpori cognominib. maris & foeminae designare, haec de coelesti mudo, de diuino, scilicet, corpore, de numero orbium, de natura & proprictatibus, de officio. Postremo de motrice ui eius, rationali substantia, deque eius ingenio a propheta traduntur.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
