Latin
210
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 210-2
Unproofread scanNot analysed yet
rat, per catholicos, id est per uniuersalem ecclesiam de anima aliquid deter minatum. Nam ipse Augustinus dubius erat in opinione de anima, ut patet ex eius epistola ad Hieronymum, an scilicet singulę singulis creentur, ut nunc tenet orthodoxa traditio, ex qua opinione uidebatur Augustino sequi, quod Deus esset iniustus: an ex illa una quae facta est in Adam à Deo. Aliae deinde sicut corpus ex corpore, ita animae ex anima fuerint propagatae. Nec credas solum in iuuentute de hac re dubitasse Augustinum, quia in primo Retractationum, qui fuit de ultimis, de hac quaestione dubitat. sic enim scri bit in primo. Sine controuersia ergo, quaedam originalis regia beatitudinis animi Deus est, qui eum quidem non de seipso genuit, sed de nulla re alia condidit, sicut condidit corpus de terra, nam quod attinet ad eius ori ginem, qua sit in corpore, utrum de illo uno sit, qui primum creatus quando factus est homo inanimam uiuentem, an similiter fiant singulis singulae, nec tunc sciebam nec adhuc scio. haec Augustinus ad uerbum.