# Opera omnia 213

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 213. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/213
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/213

Ex qua propositione, sequitur correlariè, possibile esse, quòd opi nari aliquam opinionem, aliquo tempore sit peccatum mortale, quod non erit alio tempore: & hoc est, quia potest quis sine pertinacia credere aliquid uno tempore, quod alio tempore non crederet sine pertinacia, utputa, post determinationem Ecclesiae, aut sacrae scripturae dilucidationem. de opposito crediti, attestatur sententia omnium doctorum, dicentium: Quòd non praecise error intellectus, facit hominem haereticum, sed oportet quòd sit malicia & peruersitas in uoluntate. Ideo dicebat Augustinus: Errare possum haereticus esse non possum. Confirmatur hoc ex determ inatione uniuersalis Ecclesiae, quae multos canonizauit, qui tamen usque ad mortem perse uerauerunt in erroneis opinionibus de fide, & deinde per ecclesiam pro hae reticis reprobatis, quas opiniones nusquam legitur ab illis fuisse retractatas. Tales fuerunt Papias Episcopus Hieropolitanus, Victorinus Pictauensis, Hireneus Lugdunensis, beatus Cyprianus. & multi alij, quos scimus errasse in fide, & eorum opiniones pro haereticis condemnatas, & tamen ipsi habentur in canone sanctorum, ex quo sequitur, ut necessario dicendum sit, quòd uel illi etiam, quòd decesserint in illis opinionibus erroneis in fide, non tamen decesserint in peccato mortali. uel quòd ecclesia errauerit in eorum canonizatione, quod si dixerint (ut etiam dixit quidam ex his qui me impugnabant) respondens, Quòd illi fortè non erant benè canonizati: iam non ego, sed ipsi sentiunt contra determinationem uniuera salis Ecclesiae. Ex hac autem propositione infero, ad propositum Origenis sic: Quòd dato etiam, quòd Origenes multas & plurimas habuerit opiniones erroneas in fide, hoc pręcisè, si in uoluntate eius nulla fuit macula, ali quo modo non potest esse argumentum, quòd anima eius sit damnata. Vt sic arguatur, Aut quantumcunque magnus error, de quibuscunque rebus fi dei, sit in intellectu alicuius, modo in uoluntate nulla sit macula, non impedit salutem eius, aut quantumcunque paruus, & de quacunque resit impedit, aut aliquis impedit, & aliquis non impedit. Si quantumcunque ma gnus sit non impedit, ergo etiam, quòd Origenes & in multis errauerit, & in principaliorib. illa tamen, si fuit uoluntas eius benè disposita, & nullo mo do maculata, nihil impediuit eius salutem. & ita qui uolunt conuincere dam nationem eius, non sufficit quòd ostendant errores eius, & perseuerantiam in eis: sed oportet, quòd ostendant perseuerantiam, cum pertinacia, aut ne gligentia, uel alia malicia uoluntatis. Si quantumcunque paruus sufficit, ergo error de rebaptizandis haereticis, debuit impedire salutem Cypriani, & haeresis illorum, qui dicuntur Chiliastae, debuit impedire salutem Papię, qui fuit author illius haeresis, & cum illa decessit: & si sic ergo male ab ecclesia fuerunt canonizati. Si aliquis impedit, & aliquis non, dicant opora oportet, qui sunt illi errores qui impediunt, & qui non.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
