Latin
215
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 215
Unproofread scanNot analysed yet
Notandum est autem, quòd quia haeresis esse potest, &in uer bis malè &inordinatè prolatis, ut dicit Augustinus, &in sensu. Ideo dans Hieronymus modum excusandi, qui in utroque errauerit, coniunctim uel diuisim, ex solo intellectus &non uoluntatis defectu, dicit, uel minus caute locutum fuisse, &hoc si in uerbis appareat haeresis. uel simpliciter errasse, &hoc si sensus haereticus sit, à simplici &recta uoluntate, sed à debili &errante intellectu prolatus, &benè notanda &pensitanda sunt ista uerba Hieronymi, quia in eis utile &sanum de haeretica pertinacia dogma recte fundatur. Pro quarto articulo, quidam dicentes Origenem poenituisse, al legant planctum Origenis, sed iste liber Apocryphus reputatur: ut habetur in Decretis 15. di. Ego autem testimonium allego ipsius Hieronymi, quod pro Apocrypho haberi non potest, qui expressè Origenem de erroribus suis poenituisse testatur: quod non ideo affero, quia hoc fit necessarium, rationabiliter ad credendam Origenis salutem, ut patebit sequenti articulo, sed quia isti Magistri nunquam clamare destiterunt, Ostendo tibi Origenem errasse, ostendas tu mihi eum poenituisse: nunquam hoc osten des, nunquam inuenies scriptum Origenem poenituisse dehis quae scripsit. audiant ergo reuerendi Patres, Hieronymum ipsum, cuius authoritate Origenem fulminant, in apologia sua ad Pammachium &Occeanum: in qua se ostendit, doctrinam Origenis non dogma fectatum, post quàm Origenis recitauit errores, haec uerba subiungentem. Ipse Origenes in epistola quam scribit ad Fabianum Romanae urbis episcopum poenitentiam agit: cur talia scripsit, &causas temeritatis in Ambrosium refert, quòd secreto edita in publicum protulerit. haec Hieronymus ad uerbum. Quid clarius? quid expressius? quomodo iam, aut qua fronte dicere possunt, nusquam inueniri quòd Origenes poenituerit? Dicam autem, &quia incurrit, quid mihi his diebus cum duobus ex his, qui hanc conclusionem damnabant, in simili proposito contigerit. Cum enim ego ut Origenem de pertinacia defenderem, cuidam multum insistenti, determinatum ab ecclesia, Origenem pro pertinacia in anima damnatum. dicerem, ex Graecis habere historijs, Origenis dogmata, post mortem eius, post multos annos fuisse damnata: remisissemque illum, si libros domi non habebat, ad Episcopum Traguriensem, uirum non minus doctrina &moribus, quam sua dignitate praestantem: apud quem ego Graecum librum uideram, in quo de concilijs multa erant aggregata: dixit ille bonus Pater, Quid me ad Graecos remittis, quem scis Graecas literas penitus ignorare? Petamus, inquit, Latinas. nónne habemus Fasciculum temporum, qui de his rebus elegantissime tractat? Afferatur, dixi ego, iste Fasciculus, quanquam subiunxi.