# Opera omnia 216

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 216. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/216
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/216

Si mihi quasi hoc Fasciculo supposito, ignem ut haeretico pares, abigam ego protinus, & tuum fasciculum in malam crucem. neque enim illi ulla fides. Excanduit ille ac si Trinitatem blasphemassem. ne excandescas. inquam, afferatur fasciculus, nec me quas si solutis fascibus iam uelis cedere. allatus est, & in eo de Origene haec legimus. Origenes doctor egregius, ac sanctitate uitae incomparabilis, clarissimus in Ecclesia Dei: & post pauca in fine dicit. Grandis labyrinthuss diuersis texitur de Sansone, Salamone, Traiano, & isto Origene: an uidelicet saluati sint an non? quae quia sine periculo nesciuntur, nec etiam Eccle sia certificata est de his, domino totaliter committenda sunt. haec bonus Fasciculus. quibus lectis, cum audisset ille de damnatione Origenis, non esse certificatam Ecclesiam, mirum ut expalluit, & apud quem probatissimo rum fasces nihil poterant, potuit tantum iste Fasciculus, ut sententiam illicò commutarit: Sequenti die compellans me acrius quidam alius, manus tis grandem gestans librum: Quomodo, inquit, aut qua omninò uia audes tu, ab aeterno ignis supplicio Origenem defendere? ecce ego tibi ostendam cui non poteris testimonio contradicere: Qui dicit, Origenem non possi defendi. producas, dixiego, uenerabilis homo, si habes tuos testes. tum in quit ille. Hic est testis quidam magnus, & nomen subiunxit. ego uero nomen uolo subticere: cuius hi sunt sermones & praedicationes. Tunc ego Quos mihi affers sermones, quas nugas? nugas ille respondit? iam excanm descens totus, nugas, inquam, in quibus etiam in ista materia, si de ea habet sermonem (absit enim ut ego similia unquam legerim) nisi expressissimus aliquis inueniatur error, iam uolo tecum Origenis caput Ixionis rota perfringere. Impatiens & iam ille, & bili exaestuans, aperit librum, & legen incipit furens uoce altissima. Feria quarta, sermo 1I. de Origenistis. tum in persequutione eorum quae scripta erant, ad singula uerba exclamabat Hic neerror? & ecce, dum sic ad Stentoris inuidiam uociferatur, haec legii in libro scripta: Denique Hieronymus sex millia librorum Origenis legisse se fatetur. & dum statim perlecto hoc iterum clamat, hic ne error: hici inquam, error, & quidem magnus, hîc apertum mendacium, hîc falsitas expressa: & ut compescerem illicò hominem, iubeo afferri epistolas Hicronymi, & statim accurrens ad secundum librum inuectiuum contra Rulsinum, ostendo ei Hieronymum, Ruffino dicenti, Epiphanium papamis ctare se, legisse sex millia librorum Origenis, his uerbis respondentem. De sex millibus autem libris quos ab eo lectos esse confingis, quis credet, aut te uerum dicere, aut illum potuisse mentirie si enim Origenes sex millia scri psisset libros, poterat fieri, ut uir eruditus, & ab infantia sacris literis insti tutus, pro curiositate & scientialegisset aliena: quod uerò ille non scripsit quomodo legere potuit. Numera indicem librorum eius, qui in tertio uo lumine Eusebij, in quo scripsit uitam Pamphili, continentur, & non dico sex millia, sed tertiam partem non reperies: hęc ad uerbum Hieronymus.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
