Latin
218
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 218
Unproofread scanNot analysed yet
Com mentariorum in Matthęu, &20. in prophetas connumerauit, subiungit: Scri psit &ad Fabianum Romanae urbis episcopum, &ad alios quamplurimos ecclesiarum principes, de catholica fide sua. haec ille. Sit ergo uerum quòd ante sexagesimum annum, fuerit de multis fidei mysterijs dubius Origenes, &sit uerum, quòd secreto in scriptis multa communicauerit Ambrosio, quę tunc non firmiter adhaerendo, sed dubitatiuè inquirendo opinabatur, nuc à can tholicis non recipienda, &ita uerum dicat Hieronymus, quod quę in multis Origenis libris inueniuntur, etiam non catholica Origenis sint, quia uerè ab ipso fuerunt dictata, licet non ut credita, &ut quaesita potius, quàm inuen ta: &consequenter Origeni, cui catholica fuit postea ueritas comperta, cul pabiliter non adscribenda, in quibus &multa ab haereticis fuisse adinuentaiuxta Ruffinum, pro uero etiam accipere possumus, maximè de hoc ipso conquerente Origene, dum uiuebat. Sit ergo uerum iuxta Eusebium inet clesiastica historia, à Hieronymo tanquam uera approbata, Origenem non habere pro suis operibus, id est in quib. diffinitiue aliquid &adhaesiuè dicat, nisi quae post sexagesimum annum scripsit: sitque uerum, etiam secundum Hieronymum de prius scriptis, temerè ab Ambrosio editis, ipsum poenituisse, &consequenter catholicum mortuum esse, ut non solum secundum Ruffinum, Pamphilum, &Eusebium, sed etiam secundum Hieronymum rationabilius sit credere, ipsum esse saluum, quàm credere ipsum esse damnatum. Pro quinto articulo dico, hanc propositionem, quantumcunque aliquis grauiter in uita mortaliter peccet, &constet ipsum mortaliter peccasse, nisi constet de eius finali impoenitentia, temerarium est, uerè asserere ipsum esse damnatum. patet ueritas huius propositionis, ex communi sententia omnium Doctorum, in dicta propositione consentientium. ex qua propositione infe ro, duas propositiones correlarias, Prima est haec: Non propterea quia ali quis in uita mortaliter peccauerit, &nobis non constet, quod non poenituerit, iudicandum est, firmiter à nobis, esse illum in inferno, patet, quia posito peccato mortali, tantum non ponitur totum illud, ad quod sequitur da mnatio aeterna: sed oportet ultra peccatum ponere, &certificari de finali impoenitentia. Nec ego, qui nego firmiter esse credendum, illum esse in inferno, habeo ostendere tibi poenitentiam illius: sed tu, qui asseris illum esse damnatum, habes certificare de impoenitentia: &pro hoc multum facit dictum Henrici de Assia, qui in expositione 3. c. libri Genesis, dicit hęc uerba formalia. Si ergo argumentum quorundam esset efficax, quo aliquem damnatum esse, sicut de Salamone persuadent, per hoc quòd scriptura eius peccatum commemorat, &nullam deiusticia aut poenitentia eius mentionem facit, tunc ita primum hominem ex peccato suo damnatum conuinceretur, sicut primum angelum: haec Henricus.