# Opera omnia 22

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/22

CAPVT SEPTIMVM. NObilis haec creatura & à nobis suscipienda & celebranda. Sed si uel Platonicae sententiae, ut theologos taceam, cuius modo meminimus ron sumus obliti temperatos à nimos nostros ab opifice Deo in eodem Cratere, ex eisdemque elementis cum coelestibus animis, uideamus ne nos illorum seruos uelimus, quorum nos fratres esse natura uoluit. Neque nostram conditionem de hoc infirmo corpore metiamur. Neque enim homo (ut scriptum in Alcibiade) hoc quod uidemus fragile & terrenum, sed animus est, sed intellectus, qui omnem ambitum coeli, omnem decursum temporis excedit. Cauendum igitur ne quod multa faciunt: plus coelo dantes, plus tribuentes quàm sit necesse & uoluntati opificis & ordini uniuersi repugnemus, simulque ipsi coelo cui Dei consilia & mundi ordo maxime cordi sunt, dum studemus placere displiceamus. Hoc admonent Chaldęi dicentes: Ne augeas fatum. hoc praedicat Hieremias Ne timeatis, inquit, signa coeli quae gentes timent. Hoc praecipit alibi propheta noster admo nens cauendum homini ne suspiciens, Solem, Lunam & Stellas, colat ea quae Deus creauit in ministerium cunctis gentibus. Quod si in eum sensum quis non accipiat quasi illa seruiant nobis uti ignobiliora & mortua corpora significari tamen intelligamus authorem aut dominam naturae nostrae eam substantiam esse non posse, cuius uel altera pars etiam uilior aliqua parte quae sit in nobis ignobilior inueniatur. Neque enim in opereperfectius aliquid esse, aut potest, aut debet his quae sunt in opifice. Illum igitur timeamus amemus & ueneremur. In quo, ut inquit Paulus, creata sunt omnia siue uisibilia siue inuisibilia. Quod est principium, in quo fecit Deus coelum & terram, hoc autem est Christus. Ipse enim percunctatus quis esset optime sui gnarus, respondit: Ego principium qui loquor uobis. Quare neque stellarum imagines in metallis, sed illius, id est, uerbi Dei imaginem in nostris animis reformemus: Neque à coelis, aut corpore, aut fortuna, quae nec dabunt, sed à domino coeli, domino bonorum omnium, cui data omnis potestas in coelo & in terra, & praesentia bona quatenus bona sunt, & ueram aeternae uitae foelicitatem quaeramus.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
