Latin
220
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 220
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea quae deeodem Hieronymus prędicat, quod auaritiam calcauit, quòd castrauit se zelo Dei, licet non secudum scientiam, quòd in explanatione scripturae diebus sudauit, &noctibus, quam Qui dilucidant uitam aeternam habebunt, ut inquit Sapiens. &ut scribitur ad Vigilantium: Prophetarum obscura disseruit, &tam noui quàm ueteris Testamenti reuelauit maxima sacramenta. Praetereo quòd non solum martyris fuit filius, sed &ipse parum à martyrij merito abfuit, nam dicit Eusebius, quòd &adhuc puerulus, in tantum ardorem capessendi martyrij exarserat, ut spontè se periculis ingereret, &tempore deinde Decianae persequutionis, nouas cruces, noua poenarum genera, ac saeculis omnibus inaudita tormenta pertulit, Ita ut mille mortibus (inquit Eusebius) uexatus sit, ne tantum una ei, quam exoptabat accideret persecutore summo studio hoc agente, ut nec interitus praestaretur, nec poena cessaret. Videte quàm parum absit à laude martyrij, quam plurimieius discipuli, ipso duce &cohortatore sunt consequuti, parum dico iterum profectò abfuit à laude martyrijs imò meritum quasi aequale meritus est. Nam dicit &Augustinus in libro de Bono coniugali: Non est impar meritum martyrij in loanne, qui passus non est, &in Petro qui passus est. nota bene haec uerba Augustini. unde sicut loannes licet non transiret per gladium, tamen paratus fuit sustinere martyrium, quando fuit missus in feruentis olei dolium, ita &Or genes, licet mortem martyrio non subierit, tamen paratus fuit, imò audiuimus illam subire, &tot passus est tormenta, ut dicit Eusebius, ut mille mortes, pro una subierit. &hoc est quod dicit Bernardus in fermone sanctorum Martyrum, Quòd est triplex martyrium: martyrium uoluntatis tantum, martyrium operis tantum, martyrium operis &uoluntatis. martyrium uoluntatis tantum, passus est loannes Euangelista: cui dictum est &germano eius. Matthaei 20. calicem meum bibetis. Vnde Cyprianus in seruis Dei, apud quos cogitatur marryrium, &mente concipitur, animus ad bo num deditus, iudice Deo coronatur. Aliud est enim martyrium deesse animoaliud animum deessemartyrio. Si ergo martyrio Origenis animus numquam defuit, &mille mortes pro una subijt, quomodo à iudice Deo coronatum, non credamus? si non mentitur martyr Cyprianus. &si damnatus est, quis quaeso ad gehennae mortem eum damnauit: an Christus lesus, pro quo to ties ipse mori uoluit: quin potius sicut dicit de ipso Cypriano Augustinus, quòd sanguis martyrij, in eo omnem haereseos maculam abluit, ita &de Ori gene effusum ab eo, non tam supra terram extrinsecus, quam super zelo Deier charitate ardentem coelestem animam suam, intrinsecus martyrij sanguinem omnem, haereseos maculam abluisse piè credamus: dicentes cum Da uid, beatus Origenes, qui &si aliquando in concilio errantium abijt, in uia tamen peccatorum, per impoenitentiam non stetit, &in cathedra pestilen tiae, per pertinaciam nunquam sedit: sed in lege domini fuit uoluntas eius, &in lege eius meditatus est die ac nocte.