# Opera omnia 227

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 227. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/227

Tunc sub ista ratione assumo, istam consequentiam, Merus actus uoluntatis, non potest se habere, ut actus primus, respectu specificationis actuum intellectus: ergo, per imperium solum uoluntatis, non poterit intellectus determinari ad talem specificationem. nota est consequentia ex praeassumpta ratione. & antecedens patet, ex communi sententia omnium Doctorum in hoc consentientium. Quòd licet actus intellectus, quo ad exercitium, dependeat à uoluntate, non tamen quo ad specificationem His sic praeceptis, arguo sic ad propopositum. Actus, qui est assentire, & actus qui est dissentire, sunt actus habentes rationes specificas oppositas. ergo, ad assensum uel non assensum, non poterit determinari intellectus, per imperium uoluntatis. Er go, ad hoc, quòd aliquis per intellectum credat articulum fidei esse uerum, uel non credat, non est per hoc praecisè, quia sic uult, uel non uult credere, sed ex aliquo alio, intellectum ex se neutrum, ad talis actus specificationem determinante. Quartò, sic arguitur: Ad illud credendum, non determinatur homo praecise, per actum uoluntatis: de quo interrogatus, cur illud crediderit, non assignabit praecisum actum uoluntatis. sed ita est, quòd interro gatus aliquis, Cur credat potius Christianę fidei, quàm fidei Mahumeten sium? non assignabit praecisè actum uoluntatis: ergo non per praecisum aa ctum uoluntatis, inclinatus est ille ad credendum: quod autem non assigne tur merus actus uoluntatis, patet ex experientia, & ex dictis nostrorum Theologorum, à quibus communiter illa octo allegantur. cur euangelio de beamus credere: Scilicet pronunciatio prophetica, scripturarum concordia, authoritas scribentium, rationabilitas contentorum, irrationabilitas contentorum, irrationabilitas singulorum errorum, Ecclesiae stabilitas, miraculorum claritas. Quinto, sic arguitur: Quotiescunque aliqui duo determinantur ad credendum opposita, & quilibet illorum praecisè per hoc determinatur, quia uult sic determinari, indifferente ad hoc omnino iudicio uel suasione rationis, non potest dici, quod rationabilius iste moueatur ad credendum quàm econtra. sed datis duobus, quorum alter uult credere A esse uerum, & alter non uult credere. est dicere, hunc uel illum uelle rationabilius, & alium irrationabilius. ergo illi, ad sic uel sic uelle, non determinantr, quia praecise sic uolunt. Maior huius rationis est nota, quia ut inquit Albertus in z. de Anima. cum uoluntas sic agit praecisè quia, uult sic agere, assimilatur tyranno, in cuius actione non quaeritur ratio acti, quia ipsius agere, non est secundum rationem agere, sed agere pro libito.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
