# Opera omnia 23-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, CAPVT PRIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/23-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/23-2

CAPVT PRIMVM. Vicquid est post unitatem numerus unitate perfectus & consummaus est. Sola unitas omnino simplex à se perfecta non egreditur se, sed indiuidua simplicitate & solitaria sibi cohaeret, quia superest sibi nullius indiga plena suis diuitijs. Numerus sua natura cum sit multitudo unitatis beneficio fit simplex quantum ipse simplicitatis capax, quanquam autem numerus quisque quo magis ab unitate fit procul in maiorem semper inci dat multitudinem plusque in eo dissimilitudinis, plus partium, plus compo siturae sit, nullus est tamen unitati proximus qui multitudo non sit aduentitiam habens unitatem unaque non natura, sed compositione, transferamus haec ad diuina more Pythagorico. Solus Deus qui à nullo, à quo sunt omnia simplicissima essentia & indiuidua est, quicquid habet à se ha bet, eadem re qua est, eadem sapit, eadem uult, eadem bonus, eadem iustus. Neque rem aliquam intelligere possumus qua ipse sit praeter quam ipsum esse quod ipse est. Caetera non illud, id est, ipsum esse, sed illo sunt. Igitur angelus non est ipsa unitas, alioquin Deus esset, aut plures essent Dei quod concipi ne potest quidem.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
