# Opera omnia 23

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/23

De mundo angelico & inuisibili, Expositionis tertiae, Lib. 11I. Prooemium. Actenus de coelesti mundo pro uiribus nostri ingenij mysteria Moseos reuelantes disputauerimus. Nunc autem quis dabit mihi pennas sicut columbae, pennas deargentatas & rutilas pallore auri, & uolabo in supercoelestem regionem, ubi ue ra est quies, uera pax, uera tranquillitas: Pax utique quam hic uisibilis & corporeus mundus dare non potest. Reuelate uos oculos meos ultramun dani spiritus, & contemplabor miracula uestrae ciuitatis, ubi reposuit Deus timentibus se, quae nec uidit oculus, nec auris audiuit, neque cor co gitauit. Cum autem de hac natura angelica, & inuisibili ab Hebraeis ueteribus multa, multa item à Dionysio tradantur, erat consilium Moseos uerba exponere iuxta doctrinam utriusque familiae. Sed quoniam quae ab Hebraeis dicuntur (cum sint inusitata) apud Latinos intelligi à nostris hominibus facile non possent, nisi à gemino (quod aiunt) ouo exorsi, plurima, & fere omnia ueteris disciplinę Hebraicae gentis dogmata enarraremus: Cogitaui differendum donec de his alibi latius scripserimus, & nostratib. notas fecerimus illorum opiniones, ubi quantum Aegyptijs monimentis, quantum Platonicae philosophiae, quantum catholicae ueritati consonent examinantes, sicubi quidem concordabunt nobiscum, iubebimus Hebraeos stare in antiquis patrum suorum traditionibus, sicubi dissonabunt instructi catholicis legionibus impressionem faciemus in eos. Denique quicquid alienum ab euangelica ueritate depraehendimus confutabimus pro uirili, quicquid sanctum & uerum à synagoga ut ab iniusto possessore ad nos legitimos Israëlitas transferemus. Interea Dionysij uestigijs insistentes aut Pauli potius & Hierothei quos ille est sequutus, conabimur tenebris legis quas author legis spiritus Dei posuit suum latibulum pro nostra imbecillitate lucem inuehere.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
