Latin
IOANNIS PICI MIRANDVLAE
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 231-2
Unproofread scanNot analysed yet
IOANNIS PICI MIRANDVLAE, DE VERbis Consecrationis disputatio. la uerba, Hoc est corpus: quae in consecratione dicuntur, materialiter tenentur, &non significatiuè. Dixerunt isti Magistri, quòd haec con Aclusio est scandalosa, &contra communem opinionem sanctorum Doctorum, &quòd opinio glosatoris, in hoc non tenetur. Ego autem dico, quod sua determinatio est scandalosa, &contrà communem opinionem multorum doctorum, &quòd glosatoris potiùs, quàm eorum opinio in hoc est tenenda: &quod ita sit patebit euidenter, habito intellectu conclusionis. Est ergo primo aduertendum, quòd non intendo ista uerba fuisse materialiter accipienda, cum proferebantur à Christo, sed solùm quando proferuntur à sacerdote Euangelico consecrante. &ideo dixi in conclusione, Verba quae in consecratione dicuntur, id est quae nunc à consecrantibus proferuntur. Certum est autem, quòd sacerdos in consecrando, recitat praedicta uerba Christi, ita quod oratio prolata à tali sacerdote, supponit pro oratione prolata à Christo significatiuè sumpta.