# Opera omnia 231-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS PICI MIRANDVLAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/231-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/231-2

IOANNIS PICI MIRANDVLAE, DE VERbis Consecrationis disputatio. la uerba, Hoc est corpus: quae in consecratione dicuntur, materialiter tenentur, & non significatiuè. Dixerunt isti Magistri, quòd haec con Aclusio est scandalosa, & contra communem opinionem sanctorum Doctorum, & quòd opinio glosatoris, in hoc non tenetur. Ego autem dico, quod sua determinatio est scandalosa, & contrà communem opinionem multorum doctorum, & quòd glosatoris potiùs, quàm eorum opinio in hoc est tenenda: & quod ita sit patebit euidenter, habito intellectu conclusionis. Est ergo primo aduertendum, quòd non intendo ista uerba fuisse materialiter accipienda, cum proferebantur à Christo, sed solùm quando proferuntur à sacerdote Euangelico consecrante. & ideo dixi in conclusione, Verba quae in consecratione dicuntur, id est quae nunc à consecrantibus proferuntur. Certum est autem, quòd sacerdos in consecrando, recitat praedicta uerba Christi, ita quod oratio prolata à tali sacerdote, supponit pro oratione prolata à Christo significatiuè sumpta.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
