# Opera omnia 232

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS PICI MIRANDVLAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/232

& talis opinio, non solùm non est erronea uel scandalosa, sed potiùs uidetur opinio, prędicto sensui opposita esse, contraria formae consecrationis, in qua sacerdos dicit illa uerba recitatiuè: Recitat enim sacerdos consecrans, Christum dixisseapostolis. Accipite & manducate &c. sacerdos autem consecrans, nec loquitur Apostolis, nec dicit eis Accipite &c. nisi recitatiuè. ipse enim solus recipit sacramentum, neque etiam assistentibus loquendo dicit, Accipite & manducate &c. Similiter cum dicit, Hoc est corpus meum. id quod recitatur à sacerdote, est illa oratio: Hoc est corpus meum. materialiter sumpta, pro simili oratione & ex similibus uocibus composita à Chri sto significatiuè prolata: quod etiam patet per illa uerba, quae dicuntur ante uel post consecrationem sanguinis, scilicet. Qui pro uobis & pro multis effundetur &c. Essent enim falsa, si significatiuè sumerentur, eo quòd san guis Christi ammodo non effundetur, ergo illa uerba solum recitatiuè sumuntur. Quid autem recitatur, nisi uox prolata ab alio, pro qua supponium uox ipsius recitantis, & propterea uox ista alterius uocis recitatoria, est materialiter sumenda. Item etiam si non recitatiuè, sed significatiuè caperentur ista uerba, denotaretur sanguis Christi effundi pro alijs, & non pro consecrante. cum dicitur Qui pro uobis & pro multis effundetur. debere enim dici potius, Qui pro nobis &c. quae non ideò dico, quod credam ol positam etiam opinionem non posse defendi, sed ut pateat meam conclus sionem, non solum esse catholicam, sed etiam sua opposita probabiliorem. Ex quibus patet, quòd praesens conelusio non est scandalosa, sed probabilis. & opinio solennis glosatoris de consecratione di. 2.c. Timorem. in hoc non est reijcienda, sed approbarida, sicut nec per Ecclesiam usque ad haec tem pora, unquam fuit reiecta. IOANNIS PICI MIRANDVLAE DE MIRAculis Christi disputatio. Iracula Christi non ratione rei factae, sed ratione modi faciendii suae diuinitatis argumentum sunt certissimum. Quam conclus LAsionem declarando, ego dixi, Quòd quia est firma scientia theologorum, quòd ea miracula quae Christus fecit, possent à puro hominein uirtute Dei fieri. Dicit enim Christus. Ioannis 14. Amen dico uobis, qui credit in me, opera quae ego facio, ipse faciet, & maiora horum faciet. ideo etiam ab ipsismet Theologis, unanimiter concluditur, quòd id ex quo possumus concludere Christum fuisse Deum, non est ipsa res facta, sed modus faciendi: quia taliter agebat, qualiter agunt, qui uirtute propria & non aliunde accepta agunt, quod est proprium Dei independenter, sci licet, & non aliena uirtute agere, qui modus agendi, creaturae communicari non potest: quia ergo taliter multa egit Christus, non orando, scilicet nec petendo, sed pręcipiendo & imperando, tanquam potestatem habens, patet, quòd ut ipse existens Deus, & non in Dei uirtute existens homo operabatur.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
