# Opera omnia 233

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS PICI MIRANDVLAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/233
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/233

Hac uisa declaratione mea, dixerunt, Conclusio potest trahi ad malum sensum, quia continetur inter Magicas, dato, quòd sua declaratio sit uera. De quo eorum iudicio, ita miror, ut mirari magis non possim: primò ipsi mihi dicant, an apud aliquem rectè mea uerba, & ex recto usitatoque modo loquendi interprętantem, alium habere possit sensum conclusio mea, praeter eum quem dixi? quid enim his uerbis clarius? quid expressius? Miracula Christi non ratione rei factae, sed ratione modi faciendi, suae diuinitatis argumentum sunt certissimum. Secundo, dicant mihi, an haec sit recti iudicis sententia. Haec conclusio, licet sit uera & catholica, damnanda est tamen, quia ad malum sensum trahi potest. Ergo & damnanda ista, Christus eijciebat daemonia, propter hoc, quòd Iudaei eam tra hebant ad malum sensum, dicentes, Quòd in Belzabub principe daemoniorum eijciebat daemonia illa. Et damnanda ista: Pater maior me est: quia Arrius ex ea inaequalitatem filij ad patrem cogitauit. Et damnanda ista: Non cognouit eam, donec peperit primogenitum filium suum: quia Eluidius ex ea, contra uirginitatem perpetuam Mariae, haeresim est opinatus: Et damnanda ista. Illam diem neque filius nouit: quia ex ea, aliqui plu ra scire uolunt patrem, quàm sciat filius. Quid plura, damnandae ferè om nes propositiones Euangelicę, quia ab haereticis ad malum sensum trahi po tuerunt: quando, & propositionem meam, in ijsdem terminis positam, in quibus à multis ponitur Catholicis doctoribus, ideò damnare debemus, etiam quòd sit uera, quia aliqui ad malum eam sensum trahere possunt. profectò si qui eam malè interprętantur, illorum sensus qui malus est, damnandus est, non meus qui sanctus atque catholicus. Tertiò dicant mihi, Quis est iste malus sensus, quem posset facere. dicant si sciunt, certè etiam non est, dicere, si quis uelit aut cogitare, ex illa propositione malum sensum, si quis enim esset, is esset forte, quòd aliquis suspicaretur, me uelle dicere, quòd eadem miracula quae fecit Christus, quantum ad rem factam, per Magiam possent fieri, sed hoc non licet suspicari de conclusione mea, quia immediatè ante ipsam ego pono aliam conclusionem, Quòd miracula Christi non potuerunt fieri per uiam Magiae uel Cabalae. alius malus sensus, quipossit inueniri uel excogitari, ego non uideo, dicant ipsi si possunt. Quartò dicant mihi, quae est hęc consequentia, an teneat de materia, an deforma: Est inter Magicas, ergo damnanda. profectò similis est forma argumentandi illa, qua utebantur etiam, cum à principio damnare co nabantur conclusiones Magicas. sic enim arguebant. Istae conclusiones sunt intricatae, & non intellectae à nobis. ergo, damnandae: ô miram & inauditam redarguendi formam: iam taceant, qui dicunt de incognitis non posse fieri iudicium, cum iam sit decretum, ea maximè esse damnanda, quae maximè sunt incognita. Sed redeamus ad propositum.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
