Latin
IOANNIS PICI MIRANDVLAE AN DEVS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 235
Unproofread scanNot analysed yet
de Musica, in libro de Vera religione, &in actis contra Fortunatum, &in libro de Cathechizandis rudibus: nam in istis omnib. locis, memini ego angelos ab Augustino, animarum nomine nuncupatos, qui tamen nec omnia uidi, nec omnium possum meminisselocorum, in quibus fortè legi apud sacros Doctores, angelos, hoc nomine uocatos. nam etiam res est, quae cum legitur, non sit digna multa attentione. Cum autem ego dixi, magis impropriè dicitur de Deo, quòd sit intelle ctus. nihil aliud intendebam, nisi quòd noticia angelica, quae intellectualis noticiae nomen sibi appropriat, magis distat ab infinita noticia Dei, quae omnia per essentiam cognoscit, quàm distet à noticia rationatiua, animae rationali uel homini appropriata. Si uerò ex praesenti conclusione inferatur, quòd Deus impropriè dicitur intelligere, sicut comparatiuus ina fert positiuum, accipiatur consequens illatum, solum in hoc sensu. Deus non secundum propriam, uel appropriatam acceptionem, huius dictionis intelligere, dicitur intellectus &c. sed secundum communem uiam mi nus propriam, ut patuit, ex modo loquendi Dionysij.