# Opera omnia 236

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS PICI MIRANDVLAE DE ABDITA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/236

de fatuis uirginibus: Nescio uos: licet enim uisio Dei, aut eius scientia sit unica & simplicissima, & talem uisionem aut scientiam, uniuersaliter etiam de Deo negare uideantur dictę propositiones, respectu mali, propter negationem propositam uerbo uidendi uel scientiae. Exponuntur tamen à Doctoribus specialiter de uisione, uel scientia Dei approbatiua, & non accipitur, ut negatio in eis negat, omnem modum uisionis aut scientiae Dei. quia uerum est illud etiam PsalmistaeDelicta mea à te non sunt abscondita. Si igitur multae tales ab expositoribus & doctoribus potius distinguuntur, & ad uerum sensum trahuntur, quàm condemnentur, nescio in quo ista demeruit, ut ita simpliciter dam nata sit, etiam postquam damnatoribus modo praedicto, fuerat expositam & declarata. Haec, ut nunc est, properanti stylo mihi dictata sint, scriptus ro aliâns maiore ocio & cura, ut plura, ita fortasse meliora. Hoc ipsum, quam lecunque est opus, uiginti est noctibus elucubratum, in quo edendo, celeris tas optanda mihi magis fuit quàm diligentia: oportuit enim habere amicos, quod inimicis latrantibus, quasi Cerbero offam obijcerent, atque iss uenienti, me statim iniustae infamiae morbo, occurrere. quaecunque autem & scripsimus & scribemus, in posterum cum ea semper praefatio ne sint dicta, ut id solum ratum sanctumque habeatur, quod & Pontifes summus, & hi omnes, quorum iudicium ille approbauerit, ratum sans ctumque decernerent. Atque utinam iam ille aliquid de his, quae in dus bium reuocatae sunt opinionibus nostris, pro sua & sapientia & authoritate decreuisset, non hoc mihi susceptum operis, quando, & quae ill le damnasset temerarium, & quae probasset, superuacaneum erat desendere. Dum igitur tanti adhuc iudicis sententia uti non possumus, haec scripserimus, ne sit unde de propositis à me disputandis quaestionibus habeant quod sinistri possint uel dicere obtrectatores, uel suspicari rudes & simplices. Potest enim accidere, ut cum quis indoctior illas attigerit, legens hanc propositionem, Christus non ueraciter, & quantum ad realem praesentiam, ut ponit communis uia, descendit ad inferos: actutum illa dictione, Non ueraciter, offensus, credat sensum est se propositionis, articulum fidei, de descensu Christi non esse uerum. Itidem cum legerit. Peccato mortali finiti temporis, non deberi poenan infinitam. in illa, me dubitet haeresi praestare, quòd poena gehennaei non sit aeterna. & cum intellexerit me de Origenis salute benè opinari, non tam uitam, mores, doctrinam, & poenitentiam Origenis, quàm credita Origenis dogmata, à me amari, suspicetur. Simile est de alijs. propositionibus multis, quae fortè habere possint in primiori frontem quòd sanctam rusticitatem, id est, ut pias, ita indoctas aures offendant, ea propter, sicut haec scripsimus, ideò legenda, ut nec de nobis, nec de orthodoxo dogmate sanctę religionis, quisquam malè cogitet, ita propositiones ipsas crudas, ut sic dixerim, & inexplicitas, haec nisi prius attigerit, legi nollem à nostris hominibus, quando ex illis multa ut à fide catholica, ita à no stra mente aliena, possunt coniectare, praesertim hebetiores, & doctrinarum remotiorum rudes & insolentes.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
