Latin
IOANNES PICI
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 237-2
Unproofread scanNot analysed yet
IOANNES PICI MIRANDVLAE CONCLVSIONES XLV. In Apologetico suo opere, tanquam Ca tholicae defensae. CONCLVSIO Nima Christi uero &reali descensu, descendit ad inferos. &ita Christus secundum ueram &realem animae suae praesentiam, in Atriduo fuit in inferno. Correlarium. Opinionem Durandi, de descensu Christi ad inferos, ego non probo. 2 Licet ita sit, ratio tamen ueri &realis descensus, &uerae ac realis locationis in inferno animae Christi, non fuit essentia uel substantia (ut tenet communis uia Scotistarum &Nominalium: quae communiter tenetur Parisius, cui uidetur adhaerere sanctus Thomas, in tertia parte Summae) sed solùm effe ctus uel operatio.