# Opera omnia 237-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNES PICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/237-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/237-2

IOANNES PICI MIRANDVLAE CONCLVSIONES XLV. In Apologetico suo opere, tanquam Ca tholicae defensae. CONCLVSIO Nima Christi uero & reali descensu, descendit ad inferos. & ita Christus secundum ueram & realem animae suae praesentiam, in Atriduo fuit in inferno. Correlarium. Opinionem Durandi, de descensu Christi ad inferos, ego non probo. 2 Licet ita sit, ratio tamen ueri & realis descensus, & uerae ac realis locationis in inferno animae Christi, non fuit essentia uel substantia (ut tenet communis uia Scotistarum & Nominalium: quae communiter tenetur Parisius, cui uidetur adhaerere sanctus Thomas, in tertia parte Summae) sed solùm effe ctus uel operatio.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
