Latin
239.1 to 239.4
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 239.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
21 Tota Magia, quae communiter dicitur Necromantia, &omninues quaecunque ars uel scientia, si modo talia artes uel scientiae sunt dicendae, quae uel pactum uel communionem quoquomodo habet cum dęmo nibus, explicitum uel implicitum, ex principali uel ex annexo, antecedenter, concomitanter aut consequenter, aut omninò quocunque modo id sit. est res prohibita, superstitiosa, &merito per Ecclesiam condemnata. 22 Scientia illa, quae merito dicitur esse practica naturalis philosophię, &quae à Guilielmo Parisiensi, &à Bachone, &à Graecis omnibus autho ribus, dicitur Magia naturalis, nihil continet in se, quod catholicae &orthodoxae fidei repugnet. 23 Nulla est scientia, extendendo nomen scientiae, ad reuelatas &non reuelatas, quae nos certificet de diuinitate Christi, alia ab Euangelica doctrina, &scientia Christianae theologiae. 24 Inter scientias non reuelatas, sed quo ad omnes sui partes humaë nitus inuentas &aquisitas, nulla est, quae nos magis adiuuet, in cognoscen da diuinitate Christi, quàm illa, per quam cognoscimus, quid uirtute ageri tium naturalium, tàm sublunarium quàm coelestium fieri possit, ut compręhendamus deinde ex operibus Christi, fuisse eum uerae naturae dominum &authorem, qui ea fecit uirtute propria, quę omnis naturalis poten tiae, &coelestis, &terrenae terminos excedunt. 25 Non obligatur fidelis ad utendum semper, &in omni sua loquutione hoc termino Scientia ut est communis, ad scientias reuelatas &non reuelatas. 26 Inter mul tas partes scientiae Cabalisticae, una est, quae est de uirtutibus corporum coe lestium. 37 Haereses Origeni attributae impiae sunt &detestandae, et meritò per Ecclesiam condemnatae. 28 Cum ita sit, quòd uel Origenes illas opiniones nunquam credidit, sed ei ab haereticis falso fuerunt attributę, ut uolunt Ruffinus, Pamphilus, Methodius, Didymus &Haymon, uel si eas crediderit, aliquando de eis in fine poenituit, ut uult Hierony mus, de salute animae eius, rationabiliter est benè credendum &oppositum credere, non tenemur de necessitate salutis. 29 Actus credendi est actus liber. 30 Actus credendi, non sic est in potestate hominis, quòd proposita propositione merè dubia, per merum &solum imperium uolunta tis, potest intellectus adhęrere uni parti, potiùs quàm alteri.