# Opera omnia 239.5-6

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 239.5 to 239.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/239.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/239.5

31 Qui credit hanc propositionem, Non est in libera potestate uoluntatis, crederearticulum fidei esse uerum, quando sibi placet, & credere eum esse falsum, quando sibi placet, permittere sensum explicitum per pręcedentem conclusionem, non errat in fide. 32 Accidentia, in Sacramento altaris in nullo sunt subiecto. 33 Possibile est, de potentia Dei absoluta, existentiam panis remanere sine essentia, & in illa subiectari accidentia pa nis, & hoc, supposita distinctione reali, inter essentiam & existentiam. 34 Qui credit istam propositionem: Qui dixerit accidens, existere non posse, nisi inexistat Eucharistię, poterit sacramentum tenere, etiam tenendo panis substantiam, non remanere posse. uerificari per id, quod est dictum in pręcedenti conclusione, non errat infide. 35 Paneitas non remanei manet in sacramento Eucharistiae, supposita à Christo Deo homine, sed 36 Siteneas per conuersionem transit in essentiam corporis Christi. tur cum communiuia, Quòd Deus possit suppositare quamlibet naturam, possibile est, Quòd Christus assumit paneitatem in unitate diuini suppositi: & possibile est, quòd per talem suppositationem, Christus sit praesens in altari, ubi est panis: & ita quòd sine conuersione aut annihilatione paneitatis, Christus sit in altari, secundum possibilem ueritatem sacramenti Eu charistiae, non quidem instituti à Christo, sed possibilis instituti.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
