# Opera omnia 24-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, CAPVT SECVNDVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/24-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/24-2

CAPVT SECVNDVM. CSt angelus per ea quae diximus iam suam naturam perfecte adeptus Lintellectualemque proprietatem. Veruntamen nondum habet unde sua munera impleat intelligendi, scilicet & contemplandi, nisi à Deo prius formis intelligibilib. uestiatur Propterea adhuc sunt tenebrae super faciem abyssi. Abyssus intellectualis proprietas est profunda quaeque penetrans perscrutans. Super hanc tenebrae sunt, donec spiritalium notionum quibus omnia uidet & intuetur radijs non illustratur.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
