# Opera omnia 241

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNES PICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/241

IOANNES PICVS Mirandula, de Ente & Vno ad Angelum Politianum. PROOEMIVM. ARRABAS mihi superioribus diebus, quae tecum de ente & uno Laurentius Medices egerat, cum aduersus Aristotelem cuius tu Ethica hoc anno publicè enarras Platonicorum innixus rationibus, disputaret: Efficaci adeò uir ingenio & multiformi, ut uideatur factus ad omnia. Im quo illud praecipuè admiror, quod cum sit semper in Repub. occupatissimus, literarum semper aliquid aut loquitur, aut meditatur: & quoniam qui Arist. dissentire à Platone existimant à meipsi dissen tiunt, qui concordem utriusque facio philosophiam. Rogabas quomodo & defenderetur in ea re Aristoteles & Platoni magistro consentiret. Dixi quae tunc mihi in mentem uenerunt, confirmans potius quae tu Laurentio inter disputandum responderas, quàm nouum aliquid afferens. Sed non tibi hoc satis. efflagitas enim ut quanquam de his fusius in ipsa quam adhuc parturio Platonis Aristotelisque concordia sim scripturus, breui tamen ad te commentariolo perstringam ea quae tunc tibi coram de hac quaestione sum locutus, cum forte & Dominicus Beniuenius adesse utrique nostrum pro sua & doctrina & integritate charissimus. Ego uero negare tibi quid possum? in re praesertim literaria, socio pene dixerim indiuiduo? Liceat autem mihi per te linguae politioris uindicem uerbis uti quibusdam nondum fortasse Latij iure donatis. Quae tamen ipsa rerum nouitas & quędam prope necessitas expressit, nec elegantioris styli lenocinium quaeras: ut enim Manlius inquit: Ornari res ipsa negat contenta doceri. Fuerunt igitur haec si recte memini: de quibus sermonem habebamus. Caput primum, in quo Platonicorum rationes narrat, quibus uolunt adstruere unum esse superius. ARistoteles multis in locis respondere haec sibijnuicem & aequali esse Aambitu dicit, unum scilicet & ens, uerum item & bonum, sed his postea. Resistit Academia cui placet unum esse prius ente, prius autem cum di cunt & simplicius intelligi uolunt & communius. Quare & Deum (cuius summa simplicitas) esse quidem unum dicunt, non tamen esse ens. Intra terminos item unius concludi primo omnium matetiam, rudem, scilicet il lam & informem. Quae tamen extra ut uolunt entis limites est. Tum illud afferunt non idem esse quod uni opponatur & quod enti. opponi autem enti quidem nihil, uni autem multitudinem, eadem igitur lege qua & opposita censeri duo illa. Ens & unum ut non conuerti, nec respondere inuicem existimentur.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
