Latin
243.6 to 243.7
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 243.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Caput tertium in quo declarat quomodo accipiatur ens ab Aristotele, cum ipsum Vni aequali atque omnia ambiens facit. JIctio haec ens, de qua ambigitur uni ne aequalis sit, duplicem accipi Einmodum potest. Primus est ut cum ens dicimus, omne id intelliga mus quod est extra nihil. Quomodo usus est Aristoteles cum uniens aequalefecit. Nec dictionem abque ratione sic usurpauit, nam ut uerè dicitur sentire quidem ut pauci, loqui autem ut plures debemus. Sentimus enim &opi namur nobis, loquimur alijs, id est multitudini, atque ideo loquimur ut intelligamur. Vulgus autem &quicunque è medio ita ens accipiunt, ut omne id dicaturens cui non deest esse, &quod dici nihil uerè non potest. Sed &qui habiti sapientissimi apud hos ipsos qui contra sentiunt dictione hac ita usos inuenimus. Parmenides enim Pythagoreus cum dixit unum esse id quod est, Deum intellexit. Si Simplicio credimus alijsque permultis qui tueri Parmenidem uolunt aduersus eos, qui illum calumniatur. quasi omnia dixerit esse unum. Vna enim uoce respondent nunquam creditum à Parmenide non esse in rebus diuisionem, multitudinem, pluralitatem.