Latin
IOANNES PICVS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 245
Unproofread scanNot analysed yet
Quaedam ergo negamus rei cuipiam inesse, aut quia ille non habet, ut cum dicimus nigrum non esse album, aut quia excellentiori nota, &perfectiori ratione habet, quam nos habere eam ex tali locutione significamus, ut cum negamus albedinem esse albam, non quia nigra sit, sed quoniam non solum ideo non est nigra quia est alba, quod idem est dictu, quia habet albedinem, sed quia ipsa albedo est. Venia mus ad nostra, ens concreti nominis faciem habet. Idem enim dictuens &id quod est. Cuius abstractum uidetur haec dictio Esse, ut ens dicatur quod ipsum esse participat. Sicut lucens dicitur quod lucem participat, &uidens cui inest ipsum uidere. Ad hanc ergo exactam entis significantiam si respi ciamus illud esse, negabimus ens, non solum quod non est, &quod est nihil, sed illud quod adeò est ut sit ipsum esse, quod à se &ex se est, &cuius participatione omnia sunt, sicut non id solum negabimus esse calidum quod est expers caloris, sed quòd ipse calor est. Tale autem est Deus qui est totius esse plenitudo, qui solus à se est, &à quo solo nullo intercedente medio ad esse omnia processerunt. Hac igitur ratione uerè dicemus Deum non esse ens, sed super ens &ente aliquid esse superius, hoc est Deum ipsum, cui quoniam unius datur appellatio, consequens inde ut unum supra ens esse fateamur. Vocamus autem tunc Deum unum, non tam enuncian tes quid sit, quàm quomodo sit omnia quae est, &quomodo ab ipso alia sint. Vnum enim, inquit Dionysius, dicitur Deus, quia unicè est omnia. Rursus unum dicitur, quia ita principium omnium est quae sunt, sicut om nium numerorum principium unitas est. Quapropter si ut uolunt Academici, Plato in prima positione Parmenidis affirmat unum esse ente superius, non erit illud unum aliud quàm Deus, quod &ipsi fatentur communi consensu, asseuerantes de primo rerum omnium principio ibi à Platone tractari. At dicet quispiam hac saltem ex parte discors erit Aristoteles à Platone. quod Aristoteles nunquam ita ens accipit, ut sit sub uno, Deumque non comprehendat, quod Plato facit. Hoc qui dicunt Aristot. non legerunt, facit enim &ipse hoc, &longe clarius quàm Plato. Nam sexto primae philoso phiae libroait diuidiens in ens per se, &ens per accidens. Cum ens per se in decem genera, dubium nullum apud bonos interprętes sub hoc ente Deum non contineri, qui neque est ens per accidens, neque sub ullo decem generum continetur, in quae diuiditur ens per se. Vulgata item apud Peripateticos est illa diuisio, qua diciturens diuidi in substantiam &accidens, quod cum sit ita, accipimus ens ut Deus supra ens sit, &non sit sub ente quemadmodum docet Thomas primo libro commentariorum in theologicas sententias.