# Opera omnia 247.5-6

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 247.5 to 247.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/247.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/247.5

Similiaque alia in Deo collocentur manifeste futurum est ut diuina uita finitae sit perfectionis, quoniam eam habet perfectionem quę uitae est, non habet eam quae cognitionis, quae appetentiae, tollamus ergo à uita non id solum quod eam imperfectam uitam facit, sed quod facit eam uitam tantum & à cognitione similiter alijsque nominibus quibus Deum ap pellamus, tuncque quod ex omnibus remanebit necessario tale erit quale Deum intelligi uolumus, unum scilicet, perfectissimum infinitum simplicissimum. Et quoniam uita ens quoddam est sapientia, item ens quoddam pariterque & iusticia, utique si particularitatis & terminationum conditionem his adimas. Quod supererit non hoc aut illud ens erit, sed ipsum ens, sed simpliciter ens, sed uniuersale ens, non praedicationis uniuersalitate, sed perfectionis. Similiter sapientia bonum quoddam est, quia hoc scilicet bonum, quod est sapientia & non est illud bonum quod est iusticia. Tolle, ut inquit Augustinus, hoc, tolle illud, id est, particularem hanc, tollelimitationem per quam sapientia ita est bonum quod est sapientia, quod non est bonum quod est iusticia, pariterque iusticia sic habet iusticiae bonitatem, ut non habeat eam, quae est sapientiae.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
