# Opera omnia 25-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, CAPVT TERTIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/25-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/25-2

CAPVT TERTIVM. Idimus creatam à Deo naturam angeli. eandem ad Deum conuersam spiritu amoris, tum ab eo illustratam & absolutam luce intelligibilium rationum. Videamus nunc quo inter se ordineangelici exercitus distinguuntur. Legimus autem positum firmamentum in medio aquarum ubi tres nobis angelicae hierarchiae (sic enim eas semper usitato uocabulo appellabimus) indicantur, harum prima & ultima per aquas designatur, illa per supercoclestes, haec per eas quae sunt sub coelo, media illas diuidens dicitur firmamentum. Quae omnia si naturam trium hierarchiarum & offi cia pensitemus consonare Dionysij doctrinae magis nequeant. Suprema hierarchia cum (ut scribit ille) soli uacet contemplationi, merito per aquas figurata est, quae super coelos, id est, super omnem circa mundana, siue coe lestia, siue terrena actionem sunt constitutae, & Deum perenni sono indesinenter laudant, Medius autem ordo cum sit coelestibus officijs delegatus profecto non poterat congruentius quàm per firmamentum, id est, per coe lum significari. Postrema Hierarchia & si natura supra omne sit corpus supraque coelum, curat tamen ea quae sunt sub coelo, & cum diuidatur in prin cipatus, archangelos & angelos, omnium horum operatio, omnis circa ea est tantum quae sunt sub Luna, principatuum, circa respublicas & reges ac principes, ut ex Daniele cognoscimus archangelorum circa myste ria & sacras ceremonias. Angeli priuatis student rebus & singuli singulis hominibus adhibentur. Recte igitur hic sub coelestis exercitus per sub coe lestes aquas est figuratus.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
