Latin
252
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 252-2
Unproofread scanNot analysed yet
mus intelligimus unum, siue ut Platonis uerbis loquamur, est idem sibiu ab alijs alterum quod unicuique rei congruere in eodem dialogo ipse consi mat. Verum est etiam necessario. Nam si est homo, utique uerus est homoidemque dictu hoc non esse uerum aurum &non esse aurum, nam cumdicis uerum aurum non est. Hoc significas, uidetur quidem aurum &est aliquid simile auro, sed non est aurum, propterea Aurelius Augustinus des niens in soliloquijs, quid sit uerum aut uerum, est id quod est, quod non itaccipi debet ut idem sit ens &uerum. Sunt enim licet re idem, ratione tamen nen &definitione diuersa, quare unum per aliud finiri non debet, sed hoc primere uoluit Augustinus tunc dici rem ueram cum est id quod uoca& esse dicitur, ut tunc uerum est aurum, cum aurum est, &non aliud quàm aurum. Hoc est ergo quod dixit, uerum est id quod est, quod quimnon aduertentes calumniam faciunt diffinitioni.