# Opera omnia 252

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNES PICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/252
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/252

Caput octauum, in quo declarat quomodo quatuor haec Ens scilicet, Vnum, Verum & bonum in omnibus sint, quae sunt post Deum. Erissima ergo sententia est quatuor esse quae omnia ambiunt, ens unum, uerum, & bonum. Si ita accipiantur ut illorum negationes sint nihil diuisum falsum & malum. Addita sunt his quatuor duo alia: Aliquid scilicet, & res, à posterioribus Auicennam secutis, qui multis inlocis philosophiam Aristot. interpellauit, unde sunt illi cum Auerroe magna bella pugnata, sed quantum ad hoc spectat, parua in re discordia. Diuiduml enim hi quod sub uno intelligitur, in unum & aliquid, quod à Platone non abhorret, qui in Sophistè inter has communissimas dictiones enumeram aliquid, & quod sub ente continetur, patiuntur in ens & res, sed de his alibi, quatuor haec ut coeptum prosequamur, Aliter sunt in Deo, aliter in his quae sunt post Deum, quandoquidem haec Deus habet à se, alia habent ab eo. Videamus primo quomodo insunt rebus creatis, omnia quae sunl post Deum, habent causam efficientem, exemplarem & finalem, ab isso enim, per ipsum, & ad ipsum omnia. Si igitur res consideramus utDeo efficiente constituuntur, sic entia dicuntur, quia illo efficiente esse pal ticipant, si ut exemplari suo quam uocamus ideam secundum quam illi condidit Deus quadrant & respondent, uerae dicuntur. Vera enim imu go Herculis dicitur, quae uero Herculi conformatur. Si ut ad eum tanquam ad finem ultimum tendunt bone dicuntur. Si uero unaquaeque res secundull se absolute accipitur una cognominatur. Est autem hic ordo ut primusm unumquodque sub entis ratione concipiatur, quoniam prius efficit agem unumquodque quàm illud in se sit aliquid, alioquin non secundum totum quod est esset ab agente. Quo fit ut nihil sit post Deum, quod concipiem tes hoc de eo non intelligamus quod est ens ab alio, ens finitum, ens palticipatum, succedit enti unum. Tertia est ueritas, quia postquam est all quid in se, uidendum est an sit tale quale est exemplar ad quod fuit folmatum, cui si simile inuenitur, reliquum ut in illud utpote affine atque to gnatum per bonitatem se conuertat. Aequali autem haec esse ambitu quis non uideat, da aliquid esse certe & unum est. Nam qui unum non dics nihil dicit (ut ait Plato in Sophistè) Est enim illud quicquid est à se in diuisum & ab alijs diuisum, quae non sunt ipsum. Hoc autem cum dici

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
