# Opera omnia 254

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 254. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/254
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/254

Examinemus & eorum opposita an ęquali similiter ambitu sint, falsum & nihil idem esse ostendunt quae supra diximus. Malum & nihil si differre dicamus, reclamabunt philosophi pariterque theolo gi. Quare & facere malum nihil est facere, dicique solet mali non esse causam efficientem, sed deficientem, unde illorum insania confutatur, qui duo prin cipia posuerunt, alterum bonorum, alterum malorum, quasi efficiens ali quod principium mali esset, sed diuidererem idem est quod destruere, net ita possumns rei cuipiam suam & naturalem unitatem adimere, ut nihil minus illius esse in sua integritate remaneat. Non enim totum est suae partes sed illud unum quod dissultat ex partibus, ut docet Aristot. 8. lib. primam philosophiae. Quare si in partes diuidas totum, partes remanent quidem totum autem quod diuiditur ipsum non remanet, sed desinit esse actu, & potentia tantum est, sicut partes, quae prius erant potentia, tunc esse acti incipiunt, quippe quae prius cum erant in toto, unitatem propriam actuinon habebant, quam tunc primum sortiuntur, cum separatè à toto ips per se subsistunt. Capitulum nonum in quo declarat quomodo illa quatuor in Deo sint. CXaminemus rursus qualiter haec sunt in Deo, cui non insunt in resps Ectu ad causam quam non habet, ipse enim omnium causa à nullocsi duplici autem ratione in Deo possunt considerari, aut quatenus aliorum causa est, quae distinctio creatis rebus non conuenit, quantum ad prasens negocium attinet, quoniam Deus sic esse potest ut non sit causAlia non sic esse possunt ut non sint, ab eo igitur Deum primitus sic co cipimus ut sit uniuersitas omnis actus, plenitudo ipsius esse, quam isltelligentiam ita subsequitur ut sit unus, ut neque oppositum concipi posit. Vide qusntum aberrent. qui plura prima principia fingunt, pluru deos. Statim & uerissimum est, quid enim habet quod appareat esse, & non sit qui est ipsum esse, consequens certe ut sit & ipsa ueritas, sed & ipsa bonitas erit, boni enim tres conditiones, ut scribit Plato in Philebol ut sit perfectum sufficiens expetendum, erit autem hoc quod tale concipmus perfectum, quia illi nihil deerit, qui est omnia, erit sufficiens, quiail lud possidentibus, nihil deerit: In quo inuenient omnia, erit expetendum quia ab illo & in illo sunt omnia, quae expeti aliqua ratione possunt: Deus ergo plenissima entitas, indiuidua unitas, solidissima ueritas, beatissimam bonitas. Haec ni fallor est illa τετρακτὺς, id est, quaternitas per quam Pythagoras iurabat, uocabatque principium semper fluentis naturae, principium enim haec quae unus sunt, Deus omnium esse demonstrauimus, sed & iuramus per ea quae sancta, quae firma, quae diuina sunt, Quid illis aut firmius auf sanctius aut diuinius? Quod si Deo ut rerum causa est appellationes has quam tuor assignemus ordo totus inuertitur. Ptimo enim unus erit quia prius in se intelligitur, quàm intelligatur ut causa. Secundo erit bonus. Tertio uerus.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
