# Opera omnia 256-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, ANTONII FAVENTINI ADVERSVS LIBELLVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/256-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/256-2

ANTONII FAVENTINI ADVERSVS LIBELLVM de Ente & Vno. Obiectiones primae. Ilibellus quispiam de ente & uno inscribi mereatur, necesse est entis uniusque naturam proprietatesque explicet, hoc autem opusculo quod Snuper in manus meas uenit, quodque de ente & uno inscribitur non nulla pertractantur, à titulo atque inscriptione penè aliena, principale siqui dem authoris propositum est disputare an iuxta Platonis ens, unumque seinuicem mutuo consequantur, an ut Academici putant unum sit ente com munius, sed hoc non est de ente & uno pertractare, sed de mutua entim uniusque conuersione, nec omnino absolutè, sed iuxta Platonem duntil xat, nec enim si quispiam philosophus eam solum quaestionem agitare quae est an anima immortalis sit propterea de anima disputaret, sed desol la animae immortalitate tractatus haberetur, Ait praeterea operis author Academicos arbitrari Deum iuxta Platonem uerè ac propriè ens non tse, quod equidem plurimum demiror. Si enim omnes Academicos siue Platonicos intelligat, quemadmodum locutio significare uideturi alioquin non absolutè pronunciaret id academicos sentire, mendacio fortasse non caret. Themistius enim inter Platonicos author non ignobilis ideam quae rerum principium est, ex Flatonis sententia testatur uerè ac propriè ens esse & unum. Platonici uerò aut omnes aut plerique non aliud ph tant ideam, aliud uerò rerum opificem Deum, prosequens praeterea dicit: Si quoquomodo defendi potest iuxta Platonem esse unum ente communius, ita censendum est, uocabula, inquit, quae nomine parum Latino concreta appellat, ut est candidum, lucens, ens, alienum aliquid significant, quo praesente res uocabuli appellationem sortiuntur. Aliud quippe est candor, aliud candidum, aliud homo, aliud humanitas, ens igitur uocabiturin quo esse aliud est, aliud uero quod subsistit, Deus igitur qui ipsum esse est, ens censeri non poterit, sed unus ex quo omnia continet & claudit. Sed nonne huiusmodi defensio sibi ipsa parum cohaeret?

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
