# Opera omnia 258

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, ANTONII FAVENTINI ADVERSVS LIBELLVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/258

Verum enim est quod est, hoc est, ui ipse exponit quod est id quod uidetur, & dicit, falsum igitur erit quod non est, id quod uidetur & dicitur ut nummus falsus, nihil igitur falsum essi contigit nisi quod uidetur esse aliud quod non est, Inter id uero quod U detur esse, quod est, & id quod non est, quod uidetur, nulla contradictio est, uerum igitur falsumque nulla affirmationis negationisque oppositioni aduersantur, malum etiam boni negationem putat, Aristoteles uero honum & malum contrariorum genera esse in praedicamentis affirmat, quod autem negatio est, genus esse non potest. Praeterea bonum ea ratione, qua bonum est, expetendum est, malum uero fugiendum, Expetere uero, 8 fugere & inuicem contraria sunt, quemadmodum congregare, segregareum bonum igitur & malum erunt contraria, quod Boethius quoque in praedi camentis asseuerat, quicquid caeteri circa id dixerint. IOANNES PICVS MIRANDVLA ANTONIO FAVENtino S. Responsio obiectionum primarum. Vaestiones tuas aduersus eum libellum, quem nuper aedidi deu te & uno tanta cum uoluptate legi, quanta à te & charitate & Pbertate animi sunt perscriptę: Debeo tibi plurimum nomine huium officij, quod si uel amicis impenderemus liberius, uel ab eisl bentius exigeremus, essemus certè longe quàm sumus, & doctiores, & ui liores. Sed exitialis haec persuasio cepit hominum mentes, ut non placus nos illis putemus, quibus errata nostra non placent, liberumque amicorum iudicium, uel odium, uel morositatem, adulationem uero, amorem & n turae bonitatem interpraetemur. Ita fit ut dum laudari malumus uel in meriti, quàm uel merentes castigari, irrideamur semper laudem nunquam mereamur. Vide quantum erremus. Nam laudatio omnis ferè semperin utilis, saepe autem noxia Quoniam si uera, quid afferat utilitatis? si sitfalsa, insanos profecto nos efficit qui laudamur, ridiculos autem qui laudam Repraehensio certè utilis semper, quae si sit iusta ad cognitionem, si minus il sta, ad defensionem nos excitat ueritatis. Denique quid est aliud castigarii quàm alieno labore fieri meliorem: Aut quid aliud librum amici lima splesdescere? quàm de illius uigilijs te proficere dormientem. Non possumis tur, ut dicebam tibi plurimum non debere. Qui de his quae in meo librosi bi minus placuerunt, quid sentires, mihi liberè significasti. Agnoui praeter beneuolentiam, in tuis scriptis, tuam etiam illam mihi iampridem notam ingenij dexteritatem, coepique statim, non quasi pater, sed quasi iuden examinare sęuerius quaecunque notaueras, utpotè quae iam mihi etiam ips de tuo testimonio in suspicionem uenerant fasitatis.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
