# Opera omnia 26

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, CAPVT TERTIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/26

Qui & rebus praeest fluxis atque caducis, & illi or dini subest qui uersatur circa coelestia. VARTVM. CAPVT Vid autem sit, aquas quae sunt sub crelo colligi ad locum unum, dubium Cesset fortasse nisi hoc nobis Paulus declararet, apud quem dehis an gelis qui ad mundi huius obeunda munera mittuntur, legimus esse omnes administratorios spiritus in ministerium missos propter eos qui haereditatem capiunt salutis. Vnde possumus intelligere sub coelestes has aquas, id est, angelicos exercitus ad unum locum, ad unius, scilicet, hominis bonum salutemque procurandam congregatos, pro qua & mittuntur ad nos & nunc secundum quirtem, nunc etiam uigilantib. nobis, alijs atque alijs & formis, & lo cis, & temporib. apparent. Quę sententia quo pacto sit accipienda tunc demum cognoscemus, cum & quo pacto id sit uerum quod dicit Moses, aquas scilicet ad locum unum fuisse congregatas, animum aduertimus. Neque enim illud ita est uerum, ut nusquam distinctis disclusisque in locis aquae inueniantur, cum Indicu mare ab Hircano, Hircanum ab Adriatico, Adriaticum ab Euxi no, in numera praeterea fluuiorum fontium lacuumque fluenta longissima lo corum inuicem intercapedine dispescantur. Sed ideo ad locum unum congregatae aquę dicuntur, quia particulares hę atque diuisae aquarum collectiones uel marinae uel fluuiales omnes (ut inquit Salomon) ad primarium mare ten dentes in unum occanilocum uniuntur & coeunt haud aliter est nobis de his angelis intelligendum, qui sublunaria curant. Diuersis enim diuersi corporalibus rebus alijsque ab homine praesunt. Quoniam quemadmodum Platonici, ita & nostri crediderunt, uarijs mundi huius corruptibilis rebus uarias spiritales substantias à Deo praefectas. Quo circa & Augustinus nul lam esse uisibilem rem apud nos cui non praesit angelica potestas, & corpora omnia per rationalem spiritum uitae regi constanter asseruit: id quod & Gregorius postea confirmauit. Origenes similiter in commentarijs in librum Numerorum, opus esse, inquit, mundo angelis qui bestijs pręsint & animalium natalibus, uirgultorumque etiam & plantationum & caeterarum rerum incrementis. In qua sententia cum esset & Damascenus credidit angelum qui peccauit ex his fuisse qui despicatissimae notae sint, & terrestri ordini praesint. Verum quemadmodum hęc omnia infra hominem ad hominem referuntur, ita & omnis circa hęc angelorum cura illi potissimum subancillatur & seruit operae & studio ut curent humana & nostrae auxiliantes imbecillitati efficiant, quantum quidem patimur ipsi: ut piè atque foeliciter uitam uiuamus. Quare & quid sibi uelit illa aquarum collectio statim Moses intulit, ut terra det fructum, herbas & plantas, arbores. Quae autem haec terra est praeter eam de qua scriptum in Euangelio quòd alia quidem affert fructum centesimum, alia sexagesimum, alia trigesimum?

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
