Latin
ANTONII FAVENTINI ADVERSVS LIBELLVM
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 261
Unproofread scanNot analysed yet
Nam diuisionem entis in substantiam &accidens frequentem esse apud Aristotelicos quis nescit? Cum autem ita ens diuiditur Deum non ens sed supraens esse, tui Thomae sententia est, de quo illud olim solebas dicere Thomam aufer, mutus fiet Aristoteles, uerba Thomae ferme haec sunt: Deus nec accidens est, nec substantia propriè dici potest, tum quia substan tia ideò substantia dicitur, quias bstat, tum quia substantia quidditatem indicat quae aliud est ab esse eius. Quare illa diuisio entis in substantiam &accidens, diuisio entis creati est, haec ille. Praeterea cum dicit Aristoteles primum philosophum deente agere quatenus est ens &causis principijsque entis, multi sunt ex Peripateticis qui uelint inter entia ibi ab Aristotele Deum non collocari, sed inter causas entis. Posse autem &rursus alia ratione locutionis propriè dici Deum esse ens, non modo non negaui, sed asserui confirmauique etiam multis rationibus, tertio capite eiusdem operis. Nescio autem cur tu imitator semper authorum illustrium, nunc tamen à clarissimis Peripateticis ad illos deficias, qui Deum sub genere collocant, quibus Boethium se nullo modo annumerari uelle non dubito. Po stremo nec unius diuisum, nec falsum ueri, nec boni malum esse negationem contendis. Equidem de horum oppositionibus scio non facilem esse controuersiam inter magnos authores, ob idque librum in quo de his obiter tractabatur hac clausula terminaui: Quae omnia breuiter hic perstringimus, foeta alioquin quaestionum multarum atque magnarum. Minus autem probabilem aut ueram esse sententiam quam sum sequuntus, ut dubitem, nihil me mouent quae tu obijcis. Chimeram ais nec unam esse nec diuisam. Ego uero dico Chimeram quam mente concipimus, ideo non esse, quia partes ex quibus illam constare intelligimus, apud te rerum naturam diuisae, non autem unitae sunt. Et quemadmodum illud non est cuius partes ex quibus constitueretur si esset diuisae sunt, ita illud non solum non est, sed necesse potest cuius partes nec sunt unitae, nec ui naturae unitiposaint. Quare non aliam ob causam chimeram non solum non esse dicimus, sed necfieri posse credimus ut sit, nisi quia bruta, exquibus illam effingimus, iuunam coitura aliquando animalis compositionem non est credibi le. Rursum instas, quia diametrum non esse commensurabilem, neque unum, neque diuisum est. Falleris mea quidem sententia. Nam qua ratione falsum, eadem necessario in se diuisum est. Eatenus enim aliquid falsum deprehenditur, quatenus secum pugnat, &contradictionem includit. Quid autem est aliud contradictionem includere, quàm in seipso esse diuisum? Omne igitur uerum unum, quia sibi constans &consonum: Omne falsum diuisum, quia secum pugnans &sibijpsi non cohaerens est.