# Opera omnia 264.1-4

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 264.1 to 264.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/264.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/264.1

Rursum miratus sum quòd defenderes iuxta Aristotelem quoa Deum aliquando nomine entis minime censeri, quia non esset per se ens neque per accidens, neque substantia, neque accidens. Ego enim monstraui Deum neque ens per se, neque per accidens esse, neque inter substantiam en accidens medium aliquid cogitari posse. Tu uero primae obiectioni nihi respondes. Contra uero secundam unum duntaxat Aristot. interpręten allegas, hoc est, beatum Thomam, qui ait Deum propriè substantiam no esse, eo quòd nulli substat accidenti, nec essentia Dei aliud est à Deo. Sed ulde uir praestantissime nunquid Thomas aduersum te testimonium feras Si enim entis in substantiam & accidens diuisio, iuxta beatum Thomal entis creati diuisio est, quemadmodum refers, quomodo ignorari potes aliquid ens increatum esse, quod Deus est, qua igitur ratione tueri potesii xta B. Thomae interprętationem Aristotelem arbitrari Deum propries uerè ens non esse, sed quanquam B. Thom. quodam in loco negare uide tur, Deum propriè substantiam esse Magistrum sententiarum imitatus eo quòd nulli subest accidenti, nontamen propterea falsum est quod scris mus superiore epistola inter substantiam & accidens medium non esse, quo beatus Thom. plaerisque in locis efficacibus probat argumentis, neques unum ex ijs quae ad te scripta sunt soluisti: Si igitur aliquando Deumss gat esse substantiam, uerba ipsa quae affers hominis mentem plane aperiu Substantia enim modis multis dici potest, quod ipsemet prima parte latsuexplanat. Aliquando enim propriè substantia eo dicta est quod accide tibus substat, qua ratione negat Deum esse substantiam, nec id quidem i pliciter & absolutè, sed ait propriè substantia non est, quia nulli sub stata cidenti, Substantia uero nonnunquam dicitur quòd per se est, & substal tiuo non eget, quo modo Thom. substantiae nomen aliquando & quidu frequenter usurpat. Sic autem inter substantiam & accidens nulla med tas cogitari potest, est enim utriusque per affirmationem negationemque d uisio.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
