# Opera omnia 264.5-6

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 264.5 to 264.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/264.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/264.5

Quod uero nulla ductus necessitate, sed mea sponte affirmaui ex Bothij Augustinique sententia Deum per se in praedicamento collocari, nons propterea dixi quòd B. Thomam non magnifaciam, non uenerer, non probem, sed id propterea dixi, quòd sola B. Thom. authoritas non suffiuu ad monstrandum, uel Aristot. uel Aristotelicos arbitrari Deum in praedicamento nequaquam collocari, neque propterea ab optimis authoribusa improbos & plebeios deficio, imò optimos sequor & probo. Numquid t B. Thomam uel Boëthio uel Augustino uel aequalem facis, uel superiorem Ego quidem omnes & olim legi & indies lego, nec puto uegeti quenpiar esse ingenij: qui ea quae à Britannis nostris Suisset dico & similes excogitu ta sunt aut ignoret aut negligat. Non equidem omnia quae ab illis scriptsunt probo, & admiror, uerum nonnulla nec herclepauca soleo saepenumero ex Aristotelis proborumque authorum sententia infirmare, sed non porsum non mirari maximam hominum subtilitatem & acutissimas in rebus physicis rationes, quas ipse etiam Aristot. si à mortuis resurgeret admiraretur, & mirum in modum extolleret subtilitatem saltem in pluribus probans, & si non ueritatem. Defendis praeterea unius negationem esse diuisum: Chimera enim inquis, diuisa est, eo quòd ea ex quibus constaret si esset, ab inuicem diuisa sunt, neque uniri possunt.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
