# Opera omnia 266

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, ANTONII FAVENTINI ADVERSVS LIBELLVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/266
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/266

Ais etiam Alber tum, quem arbitror apud te momentum habere, negare bonum, malumque esse inuicem contraria, idemque B. Thom. sentire in prima quaestione de malo, nec propterea respondes quomodo Boëthius aut uerum dixerit, aut mentitus sit qui in praedicamentis ait bonum malumque esse inuicem contraria, non quòd quemadmodum album & nigrum, calidum & frigidum, quae omnia uerae qualitates sunt, sed quemadmodum sanum & aegrum, forte ac debile, rarum & densum, pulchrum & turpe & similia huiusmodi multa, nec B. Thomas id negat, sed uir eminentissimus in prima quaestione demalo, circa solutionem secundi argumenti, monstrat quomodo bonum & malum, & si priuationis & habitus oppo sitione aduersentur, inter contraria tamen computari solent, idque Simplicij authoritate confirmat. Obiectiones igitur nostrae quae ob solam ueris tatis indaginem, mutuamque inter nos charitatem excogitatae sunt, nondum mihi uidentur ex toto infirmatae, rogo igitur obsecroque ut eo amore quo Angelo tuo Politiano uiro nostrae aetatis doctissimo Platonici dogmatis ueritatem aperire conatus es, nobis quoque eodem zelo nodos ac scirpos nostrae imbecillitatis exoluas, ego quidem plurimis lectionibus & medicandi officio interim sum implicitus, tu uero qui totus contemplationi uacas, & per gradus quatuor in profundam Dei caliginem niti potes, nullo uel paucissimo labore è tenebris lucem uindicabis. Bene uale, nostrime mor, ex Ferrarijs 11. Calendas Iunij 1491. IOANNES PICVS MIRANDVLA ANTONIO CITAdino S. Responsio obiectionum secundarum. Vt breuis nimio plus, aut certe obscurior fuit prior epistola insolQuendis quaestionibus tuis, super eo libello quem nuper aedidi de Aente & uno, iteras enim easdem quaestiones, & de eisdem eadem dubitas. Equidem non negabo in primis literis quaedam omissa, quibus nihil responsum est, ne in leuibus rebus uerba prodigerem, quaedam bre uiter à metractata ut qui philosopho homini indicandas res potius crederem quàm explicandas. Nunc postquàm à me hoc postulas, minutus la etiam quęque consectabimur, & per singula capita tuarum quaestionum iubebo meminisse eorum quae prius scripsimus, excitaboque ubi erst opus ad eorum profundiorem intelligentiam. Porrò quoniam tu neque Platonicas commentationes, neque ob ignorantiam etiam Graecę linguę Grę cos hactenus Peripateticos attigisti, ducam te per lineas, decretaque Latinorum praeετις praesertim Thom. qui tibi magis familiaris, ad Platonicorum, de quibus agitur in meo libro, sensa percipienda. Est autem quod te angit in primis, qua nam ratione Platonici Deum super ens collocent.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
