# Opera omnia 268

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 268. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/268

Cum igitur diuersissima sint scire an sit Deus & scire quid sit Deus, diuersissima etiam erit oratio, qua dicitur Deus est, ab ea qua dicitur Deus est ens, cum illa etiam Deum esse quo nihil est certius asseueret, haec uero quid sit Deus aliqua ex parte, quo nihil incertius audeat pronunciare. Quapropter rectissimè tibi quęrenti interdisputandum quid esset Deus? respondit uir doctissimus Politianus noster ex Simonidis poëtae sententia se nescire quid esset. Longe autem abest ab hoc proposito exemplum quod tu affers de sedente: quoniam non aeque uariant haec sedentem esse & sedere, atque haec duo esse & ens. Eidem enim quęstioni respondeo cum dico Socrat. sedere, cui respondeo, dicens illum esse sedentem quaestioni scilicet, qua quis de Socratis me positura per contatur. Sicut & cum dicimus Socrates albus est, & Socrates albicat, eidem satisfit quaestioni, qua scilicet quaeritur, qualis nam sit Socrates, sed non eadem ratio inter ens & est, quorum alterum, ut sępe idem inculcemus, quid sit res, alterum an sit interrogantibus manifestat. Hic etiam patet, si Deus ut idea ens dicitur, non tamen sequi ut quatenus etiam absolutus in se concipitur entis habeat appelletionem: nam sicut ideae: ita etiam essentiae in duit rationem, ut uerò ipse supra omnem essentiam habitudinemque ad res creatas intelligitur entis nomine maior est. Quod enim ens non dicitur, non deficientiae est, ut credis, sed eminentiae. Quare & à Platonicis potius super ens quàm non ens esse pronunciatur. Quibus equidem nescio cur Themis stium obstinatè adeo contendas annumerare, de quo si ueteres perconte ris respondebunt omnes Peripateticum esse & Themistium, non Platonicum, ipsum si interroges, paraphrastem puto, se Aristotelis dicent & sectatorem, non Platonis. Sed forte ideò (patere meiocari) tu illum uel nolen tem in Academiam trahis, ne uideare omnino Platonica & Graeca ignerare, qui Themistium saltem legeris beneficio Hermolai nostri Latinum factum. Sed sit Platonicus Themistius, sit etiam uerus omnino, abundesa tis & hac & priore epistola declarauimus nihil nostrae sententiae refragari, quae ille dicit, quoniam de Deo alia ut Deus est, alia ut idea est Platonici enunciabunt. Veniamus ad illud, quare uuum dicatur Deus, cum tamen ens non dicitur. Reuoca ad memoriam, quae primis ad teliteris scripsimus Vnum cum dicunt Deum Platonici, non quid sit enunciant, sed quomodo sit id quod est, sed neque hoc satis intelligant. Dicam apertius. Si perconteris academicum hominem, quid sit Deus? respondebit non solum à setibi non posse responderi quid sit, sed neque à te hoc iure quaeri debere, sed esse indignam hanc de eo quaestionem.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
