Latin
CAPVT TERTIVM
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 27
Unproofread scanNot analysed yet
Terra utique animi nostri, de qua Paulus haec uerba: Terra excipiens frequenter uenientem super se imbrem si generet herbam opportunam his quibus colitur percipiet benedictionem à Deo, quae uero spinas &tribulos profert reproba est &maledictio proxima, cuius finis in adustionem. Curemus igitur &nos, det terra nostra fructum in tempore suo, det quasi herbas purgatorias uirtutes, det scientiam &sapientiam quasi maiores frutices, det absolutam perfectamque uirtutem quasi libani cedros, ut sit finis eius benedictio, non sit adustio: Et audiamus dicentem patrem: Ecce odor filij mei sicut odor agri pleni quem benedixit Deus. Nec miretur quispiam aliud corlum nobis &terram primo die significare, aliud nunc firmamentum &aridam id quod etiam in superioribus libris obseruauimus, quando &Origenes &Basilius &plaerique alij uolunt aliud esse apud Mosem coclum &terram primo die, aliud aridam &firmamentum die secundo.