# Opera omnia 27

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, CAPVT TERTIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/27

Terra utique animi nostri, de qua Paulus haec uerba: Terra excipiens frequenter uenientem super se imbrem si generet herbam opportunam his quibus colitur percipiet benedictionem à Deo, quae uero spinas & tribulos profert reproba est & maledictio proxima, cuius finis in adustionem. Curemus igitur & nos, det terra nostra fructum in tempore suo, det quasi herbas purgatorias uirtutes, det scientiam & sapientiam quasi maiores frutices, det absolutam perfectamque uirtutem quasi libani cedros, ut sit finis eius benedictio, non sit adustio: Et audiamus dicentem patrem: Ecce odor filij mei sicut odor agri pleni quem benedixit Deus. Nec miretur quispiam aliud corlum nobis & terram primo die significare, aliud nunc firmamentum & aridam id quod etiam in superioribus libris obseruauimus, quando & Origenes & Basilius & plaerique alij uolunt aliud esse apud Mosem coclum & terram primo die, aliud aridam & firmamentum die secundo.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
