# Opera omnia 271

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 271. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/271
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/271

Non enim haec dicit esse contraria, sed ea cum sint priuationes interdum tamen appellari contraria. Quod cur fieri ipse uelit, si attendas uidebis, quàm ipsum malum contrarij proprietatem omnino nesciat. Eatenus enim haec contrarij aliquo modo nomen sortiri posse concedit, quatenus omnem plane mali rationem non habent, sed bonitatis aliquid retinent, quam nondum amiserunt. Quare eatenus aliquo modo contraria, quatenus aliquo modo non omnino mala. At si tibi ego mortem, si caecitatem opponam, quaeramque an haec ex sententia Thomae sint uera mala, rursusque anea, quam tu dicis contrarietatis specie inuicem aduersentur. Quid sis responsurus omnino non uideo. Nam si haec mala sunt, & eo ipso loco, unde Thomae pro te testimonium affers, ille nullo modo haec esse posse con traria, ea ipsa, quam tu in medium affers contrarietatis specie magna asseueratione contendat. Qua tu mente affirmas ex sententia Thomae bonum malo aliqua contrarietatis oppositione repugnare, certe hoc considerare debueras, quod de imperfectis quibusdam malis, ex ea quam adhuc retinent bonitatis admixtione conceditur, ad ipsam immixtam absolutamque mali naturam non esse transferendum. Vale. IOANNI PICO MIRANDVLAE ANTONIVS CItadinus, S. Obiectiones tertiae. COnclusiones olim uerbo concessae (nisi forte oblitus es) fuere Deus est, Deus est unus, Deus non est Deus: Contradictionem Aclaudit Deum, hoc est primum ens, non esse, & aurum esse, aduer sus quas obiectiones nonnullas formaui, & in scriptis dedi. Expectabam igitur his obiectionibus tandem responderes posteaquam menses quatuor siluisti, maioribus fortasse negocijs implicitus. Tu uero primis duntaxat respondes, quas antea aduersus argumentorum quorundam solutiones formaueram. Ais autem primum hoc modo: Ostendam tibi per decreta Latinorum, ac praesertim beati Thomae, licet Deus uerè ac propriè sit, non tamen propriè ens esse. Deus enim, inquis, iuxta Thomam non est essentia. Item iuxta eundem uocabulum entis essentiam plerunque significat, & quaestioni quid est respondetur, uerbum uero ipsum, est, quaestioni an est reddi solet. Quapropter colligis iuxta Thomam Deum ens non esse, si neque esse est, neque essentiam habet, sed duntaxat existit.2 Sed dicas rogo ubinam in Thoma didicisti Deum essentiam non esse? cum totus Tho mas huic sententiae reclamet, nam in prima parte in Summa contra gentiles, in quaestionibus disputatis in libello deente & essentia, in commentis in Aristot. in omnibus denique locis ubi res exigit Deum essentiam esse, & tenet & probat, nec in re tam clara opus est uerba hominis allegare. Si negaueris plura quàm sit opus recensebo.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
