# Opera omnia 272

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 272. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/272
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/272

Praeterea in libello tuo de ente & uno, nisi excidit prius dixisti, ideo Deum iuxta Platonicos ens non esse, quòd Dei esse non est aliud ab eius essentia. Quomodo igitur nunc eosdem secutus, eosdem defendens, negas Deum essentiam esse. Item dicas quo ex loco diui Thomae depraehendisti entis uocabulum essentiam plaerunque significare, non etiam esse: Siquidem quarto Metaphysicae & prima quaestione de ueritate, & alibi dicit, ideo ens dictum esse quòd est, rem uero, eo quòd essentia est uel essentiam habet. Item dicas ubinam in Thom. scire po tuisti, quaestioni quid est rationabiliter responderi si dicatur est ens? Insulsum enim est quaerere quid est, nisi sciatur rem esse, uti Aristot. 2. Analiticorum posteriorum libro, & Thom. apertè testantur. Esse autem intel ligo quemadmodum substantiae sunt & accidentia, in quibus utraque essen tia est, non quemadmodum priuationes sunt & negationes, in quib. Thoninegare uidetur reperiri posse, quod quaestioni quid est responderi solel siue id! uerum sit siue falsum quod ad praesens omittitur.* Verba uero Thom. in prima quaestione de malo, quae tibi ni fallor erroris occasionem praestiterunt, quae tu quoque uideris innuere haec sunt: Ens dupliciter dicitur, uno modo secundum quod significat naturam decem generum, & sic neque malum neque aliqua priuatio est ens, neque aliquid. Alio modo secundum quod respondetur ad quaestionem an est, & sic malum est, sicut & caecitas est, non tamen malum est aliquid, quia esse aliquid non solum significat quos respondetur ad quaestionem an est, sed etiam quod respondetur ad quaestionem quid est, sed repete oro diligentius tanti uerba philosophi, aduersus enim te sententiam ferunt, quod ita1 monstratur, Thom. palam dicit enam & aliquid dupliciter dici. Vno modo quòd alicuius generis naturam habet. Alio modo quòd quaestioni an est respondetur. Deus autem quaestios ni an Deus est, respondetur, nec mendax est responsio, Deus igitur ens estQuod si ulterius procedendum est dicamus hoc modo nihil à Thom. re cedentes, quòd quaestioni an est, iure respondetur ens est, igitur quod que stioni an res uerè ac propriè sit, respondetur uerè & propriè est ens. Sicul enim se habet quod simpliciter est ad id quod simpliciter est, ita quòd uerè ac propriè est ad id quod uerè & propriè est. Quaerenti autem an uerè & propriè Deus sit, rationabiliter respondetur Deus, uerè igitur & propriè ens est. Praeterea Thom. 1 aliquid & ens iuxta primum modum uocat, quod quaestioni quid est, respondetur quęrenti autem quid est quod mun dum conseruat, & mouet, quod mortuos suscitat? rationabiliter Deus respondetur, primo igitur modo & secundo Deus est ens & aliquid. Pro terea audebis ne iuxta Thom. negare Deum esse bonum, esse unum? Cum igitur bonum & ens & unum mutuo conuertantur, quomodo iuxta Thom. di ci potest uel fingi Deum ens non esse.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
