# Opera omnia 280.1-4

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 280.1 to 280.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/280.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/280.1

Quoniam uerò postre mis literis malum quod boni negationem putas appellare, uideris malum quod omnino malum sit, eodemque modo falsum ueri uniusque diuisum percontaritr uolo. An chimeram putes esse omnino non ens: Si negabis, tibi necesse est contradicas, qui prius dixisti chimeram esse omnino non ens & falsam: Si uero dederis omnino non ens esse, procedam hoc modo: non ens & omnino malum sunt paria. Chimera autem est omnino non ens, igitur & omnino mala: quod fieri non potest, chimeram enim esse contradictionem non claudit. Potest igitur à Deo creari, quod uero potest esse, esse autem bonum est, quod igitur potest: creari, po test bonum esse, sed potentia ad bonum bona est, chimera igitur non ex toto mala est.2 Praeterea chimera & à Deo & à nobis potest intelligi, potest igitu apud mentem nostram esse & animum, igitur quoquo modo potest esse, quod auti quoquo modo potest esse, quoquae modo bonitate participat, chimera igsi non ex toto mala est. Praeterea nihil potest malum esse nisi fugiendum sit, nihu uero fugi potest neque uitari nisi cognoscatur aut ab eo quod fugit, aut à Deoquim naturalem fugae instinctum inseruit. Necesse igitur malum omne quodammodoco gnosci posse, cognitio autem bonum quiddam est, igitur & posse cognosci, potentus enim ad bonum bonum quiddam est. Praeterea Arist. 4. Metaph. dicit, negationus priuationesque quodammodo entia esse, imo & ipsum non ens quodammodo esesse dicit, cuius signum est (inquit) quod dicimus non ens est nonens, quod uero quos modo estens quoquo modo bonum est. chimera igitur in qua uerum est non ents uocabulum, praedicare quodammodo est ens & bona. Praeterea malum est priuatio boni, priuatio uero omnis est negatio formae, in subiecto apto nato forna & habitum habere, nihil igitur malum esse potest quod boni capax non sit & aptum, o pacitas uero & aptitudo in bonum bona est. Malum igitur omnino malum essnon potest, unde? August. inquit malum semper in bono esse.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
