Latin
280.5 to 280.6
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 280.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterca si mus lum est priuatio boni (ut dicis) quomodo potest esse boni negatio, alia enim est oppositio priuationis &habitus, alia uero affirmationis negationisque Pręterea tuarum partium est monstrare factam prius à te rationem ualidam esse qua probabas ex Arist. &Thom. Deum ens non esse, ego enim utramque infirmaui. Nec satis est dicere, scio aliquando à peripateticis Deum ens uocari, sed &illud scio apud eosdem appellatione entis Deum aliquando non claudiA Monstra enim rogo quo in loco uel Arist. uel Aristotelici Deum entis appellatione non censeant? P Caeterum si uacabit explicato quomodo defendas Deum esse &unum, Deum tamen non esse Deum: Si enim uocabulum intelli gitur necesse est descriptionem quandam ab animo formari, qua data mor sequitur Deum esse Deum, nec enim Simonides poëta tempus ad respondendum petisset tyranno quaerenti quid est Deus, nisi uocabuli interpraetationem ¬am animo concepisset, in omni enim quaestione prima est uocabuli significatio. Praeterea si Deus est unus, aliud unum est Deus, quod non nisi Deus esse potest.