# Opera omnia 282

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS PICI MIRANDVLAE RESPONSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/282
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/282

non eo modo ca pitur, quo quando apud eundem de Deo negatur.1 locari.) Aduersarius te iocaris, nam hoc ipsum est quòd dico, & centies inculcatum intelligeres aut non uis aut non potes. Primo modo Deum non esse ens, licet secundo mo do, ut scilicet, per ens respondetur ad quaestionem an est ens dicatur. Dicebam enim non omni modo sed aliquo modo etiam apud Thom. ens dici Deum non posse, licet autem ita argumentari, compater: Deus primo modo non est ens, ergo aliquo modo non estens.1 Coarctata. ) Hęc tua coarctata, & non coarctata tua sunt non Thomae.* Ridicula.) Quod non quęritur, ridicule non soluitur, licet multa quaerantur ridicule, quae ridicule soluuntur, & scilicet soluuntur, ne ideò non soluta uideantur, quia solui non possint. Quę renti igitur an Luna sitens, iure respondebitur eam esse ens. Sed ulterius quem renti qualenam sit ens, ridiculum certè respondetur esse ens. Esse aliquid Nihil dicis, quis enim nescit ideò non esse aliquid, quia neque substantia ess neque accidens.* Sic dicit. ) Haec eadem illud sunt qui in prima quaestioni de malo & mihi fauent sicut & illa.1 Rem uero.) Eo modo res de Deod dicitur & negatur quomodo & ens. Quod si.) Ostendimus autem non esse uera, ergo soluta ratio. Sed ex Thom.) At tutemet uerba Thom. si pra exponens in sententiam nostram incidisti, cum dixisti Deumens dic quatenus per ens respondetur ad quaestionem an est, non autem quatenus rerum essentiam significat. Ea Thom). Non ascriberem falsa Thomae, qui te non imitor compater, qui dicis ex Thom. sententia bonum & malum ei se propriè & uerè contraria, idque etiam Smplicij authoritate confirmari, 8 qua re cum ostenderem nullum uerbum esse apud Simplicium, respondem te collegisse id à Simplicio dici. At liber est in manibus compater. Simplicius id non dicit, male ergo collegisti.Iam enim monstratum.) Demon stratum est etiam te non bene demonstrasse. * Prius enim.) Deus & ides idem sunt, nec esse ideae aliud est ab esse Dei, sed quia rationes diuersę suntalia de Deo ut Deus est, alia ut idea est pronunciantur. * Compositionem) Compositio haec secundum rationem est non secundum rem. Subtilis) Adeò subtilis ut iam centies repetitam adhuc intelligere non possis, ut mon patebit, ex quo nobis negocium exhibes. Non potest.) Non licet tecum nisi praefinito loqui. At scias hoc genus locutionis à pręclaris authoribus etiam sacris saepe usurpatum, quale illud secundum similitudinem Melchisedech.2 Praeterea si.) Vnum quod Platonici de Deo enunciant non de nominatiuum est, sed substantiuum, hoc autem, quia Platonica omnine ignoras, & Graecam linguam intelligere non potes.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
