Latin
IOANNIS PICI MIRANDVLAE RESPONSIO
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 285
Unproofread scanNot analysed yet
Est enim illud de quo quaeritur quid nam de eo enunciari possit aut debeat, non autem illud quod de alio enunciatur, quare neque id aut Simonidi erat ignotum, aut consulen ti eum tyranno. Cum item quaeris si Deus dici Deus non potest, ansit aliud à Deo. Quaero à te quid concipias per hanc dictionem Deus, quam de Deo enuncias. Si nihil concipis nihil erras, quia nihil dicis. Si aliquid concipis, dico Deum aliud esse ab eo quod tu concipis, &conceptum per hanc dictionem Deus explicas, quoniam supra omne illud est quod à nobis concipi possit. 6 Deum non esse. )Veniamus ergo ad aurum tuum, quod omnino non uis perdere, etiam si perdatur Deus. Fieri non potest ut aliquid sit, si non sit ipsum esse. Fieri igitur non potest, ut aurum sit, si Deus non sit. Praeterea si Deus non est, igitur infinitum est, si infinitum est nihil est, quoniam si infinitum est finitum non est, sed &si infinitum est, infinitum non est, quoniam infinitum seipsum perimit, quemadmodum &alia quae contradictionem claudunt, si nihil est aurum non est. Haec satis credo esse tibi homini quantumuis ingenioso. Vale.