# Opera omnia 285-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNI PICO MIRANDVLAE ANTONIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/285-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/285-2

IOANNI PICO MIRANDVLAE ANTONIVS Citadinus, S. Obiectiones quartae. On ideò dictum est Deumens non esse quòd esse in Deo pro essentia est, sed quia esse non est aliud ab essentia, quod longe diuersum est, alioquin ipsum esse lapidis, quod sibi pro essentia est, nec ens erit, nec bonum, esse enim lapidis non est essentia, sed ipsum sibi, & esse suum, & sua est essentia. Si in negationibus, & priuationibus quid sint quaeri non potest, cum igitur sint, non satis ad quęstionem quid est formandam scire rem, de qua quaeritur esse, sed amplius scire oportet, & esse, & aliquid esse, quaerenti igitur quid est ria dicule ac irrationabiliter? Respondetur ens, aut aliquid, siue ens primo modo, siue secundo capiatur, quod si quaeratur quid sit peccatum, uocabuli potius est quaestio quam rei. Si aliquid est ens, ideo iuxta positionem tuam esse ens, quòd esse est aliud secundum rem ab essentia, aliud est (inquis) humanitas, aliud homo, aliud album siue albedo, aliud res alba. Igitur si idea est ens, ideo erit ens, quòd esse ideae est aliud ab idea. Idea autem Deus est. Esse igitur ideae est aliud à Deo. Est igitur in Deo secundum rem compositio non solum secundum rationem.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
