# Opera omnia 286

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNI PICO MIRANDVLAE ANTONIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/286
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/286

Iuxta denominatiuorum diffinitionem unus ab unitate denominatiuum est, Deus autem iuxta tuam positionem ex similitudine unitatis unus dicitur, non igitur ad substantiam Dei spectat praedicatio, qua Platonici dicunt, Deus est unus Praeterea cum dicimus: Deus est unus, non quid sit, sed quomodo sit significari putas. Modus autem ex accidentium est genere, non igitur uocabu lum unius in Deo substantiuum est, neque ad rem pertinet, quòd uel Platonicam sectam non didicerim uel Graecam linguam ignorem, non enimid satis est ad tutandam Academicorum disciplinam. Si Deus non esset, & aurum esset, aurum inquis esset, aurum & non esset aurum, igitur esset aurum, Si igitur diffinitio ueri constat, erit uerum nulli quadrans ideae. Si Socratem sedere, neque uerum est neque falsum, eo quòd necessarium non est, equis dem defendam non in quolibet affirmationem ueram esse uel negationem non enim in quolibet uel una uel altera necessariam habet ueritatem. & bonum & malum sunt in rebus, uerum uero, & falsum in anima, ubi est tua affirmationis & negationis oppositio: negatio enim nihil ponit. Quomodo etiam chimera in rebus est & anima, si est omnino non ens & falsa? cum non ens & malum mutuo conuerti putes: Si caecitatem esse c citatem uerum est, & quis non uideat caecitatem esse ueram, idem eniss sunt, sola enim caecitate posita ponitur hoc quod est caecitatem esse cacu tatem, & ablata, aufertur, unde eadem ratione Socratem & Socratemesss Socratem, idem est & eadem generatione utrunque generatur, & per sa Deus quoque & Deum esse Deum idem, utrunque enim aeternum estu prima ueritas. Si falsum omne simpliciter diuisum est, ut probatum elli non negas, dici non debuit falsum quiddam cum hac solum conditios diuisum esse, hoc est quamdiu falsum est. Si enim omnis homo simpliuter & absolutè est risibilis, contradictionem non oportet adiungere, quiu restringas dicens, omnis homo est risibilis quamdiu est homo, necpra parterea restrictio debuit adiungi, quòd non omnia falsa sunt aequaliterd uisa, aut falsa, nec enim omnia entia sunt aequaliter bona, absolutè tamen bona sunt omnia. Quomodo concludatur bonum malumque esse contrantsa si prosequi, & fugere sunt contraria, facile constabit: si ratio contrariorum motuum satis à te fuerit intellecta. Quid miraris si dico Latinos Aristote lem non negare, quem Simplicius negat, non etiam Boethius, nunquid propterea uel Boëthium non imitor uel Barbaros extollo, mirum me nehominemuo cas: Ego uero te mirabilem appellarim, qui cum Boethium imiter posthabito interim Simplicio me Boethium aspernari, & Barbaros sequi existimes. Si cotraria sunt bonum & malum, chimeram uis probare aliquid esse, quod in rerum natura sit, sed si perceptum sit qua ratione bonum & malum contraria dixerim quod nondum aut uis, aut potest intelligere, nihil ex chimera probaueris. Priuationes quasdam à me semiplenas uocari plurimum admiraris, & nullasesse probas hoc modo: Malum est nihil, igitur non est semiplena priuatio.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
