Latin
293.5 to 293.6
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 293.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sed facilis responsio, cum enim dictum sit à Platonicis unum quod de Deo enunciatur esse substantiuum, &non denominatiuum tantum probe assertum est, &iterum cum asseueratum sit unum dici quia unitati similis sit, non est incongruum, nec propterea dici potest non esse substantiuum, nam &si nomen aliquod ex rei cuiuspiam proprietate aut similitudine cuidam adaptetur, non ob id sequatur necesse est nomen illud non esse substantiuum, quando id pro substan tiuo nomine accipiatur, quod non per modum adiacentis, sed per se stantis significet. Vnum uerò quod de Deo praedicatur per modum non inhę rentis sed stantis intelligi adeò clarum est ut probatione non egeat. Habes itaque proprietatem à qua nomen accipitur cui applicatur, non auferre hoc quod est esse substantiuum. Nam Thomas tuus imò noster cum in locis alijs tum in prima parte illud ad quod significandum nomen imponitur; ab illo à quo imponitur differre refert: Verbi gratia: Hoc nomen lapis ad significandum substantiam illam quę sic nuncupatur, imponi ab ea item proprietate sibi cognata, qua scilicet pedem laedit uocitari edisserit: Vnde &alio loco docet à Grammaticis forè usurpatum, ut scribant nomen substan tiam cum qualitate denotare, quod &loannes Scotus libro commentariorum suorum in sententias affirmat.